: Annales Ceccanenses

Pag 295


papiliones, et fugientes ad Sanctum Germanum multi mortui sunt per viam. Populus qui
erat intra monasterium, egressus mane, videns miraculum quod factum fuerat, deferens
gratias Deo, remiserunt papiliones et omnia quae ibi invenerunt. Et Teutonici ultra non
fuerunt ausi ibi ascendere, sed custodiebant vias, ne innumerabilis populus virorum mulierum
parvulorum Sancti Germani et abbatiae fugere posset. Sciebant inopiam panis ibi esse,
sed abbas Roffridus et magister Gerardus cardinalis cum consilio multorum nobilium armatorum
qui ibi erant pro defensione monasterii, dederunt 300 uncias auri Mercoaldo; et sic
reliquit Sanctum Germanum valde vastatum; et cum toto exercitu ivit in Siciliam. Quot et
quanta mala ibi fecit et successores sui, magis generaret fastidium tristitiae quam affectum
laetitiae. 2. Kalendas Decembris venit Diopuldus in Campaniam cum exercitu, et cepit
Ripas et Turicem, et sedit ibi per 3 ebdomadas, et depraedavit et guastavit quantum potuit
ipsa tantummodo castella.
1199. Hoc anno venit comes Gualterius Francigena; mense Iunii ingressus regnum
ivit Capuam. Diopuldus cum comite Fundano et cum magno exercitu ivit super Capuam
ad capiendum comitem Gualterium. Comes Gualterius cum parvo suo comitatu 4. Idus
Iunii egressus foras, confidens in misericordia Dei ivit super Diopuldum, et expulit eum et
fugavit de castris, multis interfectis et captis. Videntes Capuani tantum miraculum, valde
obstupuerunt et laudaverunt Deum. Cum comes Gualterius omnia castra videret vacua de
hominibus, plena magna suppelectile et animalibus; primo loco milites omnes quos habebat
captos misit in custodiam Tianum. Postea de castris et equis pro suo velle et gratia dedit
benedictionem Capuanis. Alio die omnes mortuos, qui iacebant per campos, fecit eos
sepelire in magnum vallum. Diopuldus, Sifridus et Oddo Laviensis et alii quam plures in
Apuliam fugientes, eodem anno et tempore vires et animum resumentes, et viriliter confortantes,
coeperunt congregare exercitum et praeparare se ad pugnam campestrem in territorio
Barlettae prope pontem Cannarum. Quod audiens comes Gualterius, similiter congregavit
exercitum cum domno Roffrido Casinensi abbate, et cum magistro Rogerio Apuliae
cardinali ivit super exercitum Diopuldi paratus ad bellum. Adveniente fine mensis Octobris
comes Gualterius coepit pugnate fortissime Diopuldum et exercitum eius; in qua pugna
Diopuldus devictus et fugatus, captus est Sifridus, et Oddo Laviensis et quam plures alii
parvi et magni. Tanta strages mortuorum ibi facta est, quae. prae multitudine numerata
non fuit. Et sic comes Gualterius in campo Dei misericordia victor extitit.
In nomine Domini. Amen. Anno dominicae incarnationis 1201, ind. 4, pontificatus domni
Innocentii III. papae anno eius 4, Kalendis Maii. Hac die, in praesentia nobilissimi viri domni
Iohannis de Ceccano ante portam Sanctae Mariae Fluminis, ego Robertus quondam filius
domni Raynaldi vicecomitis, miles et habitator Ceccani, vendo tibi presbytero Landulfo et abbati
Sanctae Mariae Fluminis de Ceccano et tuis successoribus in sempiternum, unam terram quae
est in territorio Ceccani, in loco qui dicitur Campus amici, pro 6 libris proveniensium, et si plus
valet dono ipsi ecclesiae praescriptae pro anima mea et parentum meorum; cuius latera sunt
haec: a primo, secundo et tertio latere terra Benedicti Iohannis papae, a quarto latere via
publica; et promitto me ipsam terram defendere ab omni homine qui calumniam facere vellet
iam dictae ecclesiae; et si non defendero, obligo me meosque haeredes in poena duplum, et
poena soluta venditio firma permaneat. Huius venditionis hi sunt rogati testes: Benedictus de
Land. Magister Spinellus. Magister Raynon. Petrus de Viguerla. Magister Raynulphus.
Anno Domini 1201, ind. 4, pontificatus domni Innocentii III. papae anno eius 4, mense
Augusti, die 22. Quoniam humana natura imbecillis et debilis, ea quae ab hominibus aguntur
de facili diuturnitate temporis oblivioni mandat; ideo in legibus et consuetudinibus introductum
est, ut scriberentur. Ego Iohannes de Ceccano propria et spontanea mea bona voluntate trado
et dono in perpetuum tibi domno Landulfo abbati venerabili Sanctae Mariae de Flumine de
Ceccano duas petias terrae in territorio Ceccani, unam in loco qui dicitur Campus amici, in
cuius latera sunt haec: a primo latere terra Roffridi de Marina, a secundo via publica, a
tertio latere terra de Landulfo de Suffla, a quarto flumen. Alio vero terra in loco qui dicitur
Cosa, a primo latere terra Sancti Clementis et terra Sancti Nicolai, a secundo latere Cosa, a
tertio latere terra domni Beraldi et terra Girardi, a quarto latere via publica. Pro qua
donatione recipio unum molendinum in territorio Ceccano, in loco qui dicitur Vadum in locatione

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45




50



Torna all'inizio