Petrus Damiani: Epistulae

Pag 242


et usque ad obitum hoc tamquam federatae conventionis elogium
inclamare non destitit: Domine, feci, quod praecepisti, adimple, quod
promisisti. Quicquid ei ab aliquo diceretur, quicquid accideretur, ab
hac ille velut exactione debiti non cessabat: Domine feci, quod praecepisti,
adimple, quod promisisti. Nimirum in vinea constitutus reposcebat
nummum, quia patrisfamilias se noverat implesse praeceptum, et licet
undecima fuisset hora conductus, exigebat requiem post laborem, et
expleta reposcebat operatione mercedem. Non ergo dubitemus nunc
Deo, vel nos vel nostra praebere, ut ea postmodum tota valeamus auctoritate
reposcere. Et dum comedimus, non compellamus egenos parcius
ministrando tamquam sobrios ligurrire, dum ipsi turritae lancis edulium
non gravemur absumere, nec eis sicut a quibusdam fit, coclearis est
adhibenda mensura, cum nobis ollae vel cacabi vix sufficiant.
Fulcrannus nempe cuisdam Gallicae regionis episcopus, ut mihi
reverendus in Christo Ugo Cluniacensis abbas retulit, dum a suo requireretur
oeconomo, quid sibi parari vellet, aiebat: Iuxta numerum convescentium,
prout tibi visum fuerit, praepara, pro me vero solo porcum optimum,
pinguem nimis et grandem opipatoribus exhibe, ut ne tenuem quidem
lenticulam ex eo quisquam debeat absque mea persona gustare. Discumbens
itaque cum convescentibus ipse pauperibus, totam cum eis
omnino victimam consumebat, nec cuiquam praeter eos vel minimam
carnis officulam porrigebat.
Idem mihi sanctus abbas iterum retulit, quia vir quidam dum orationis
studio diversa mundi loca percurreret, impegit in heremum, ubi sanctus
quidam frater in cellula morabatur. Qui post aliqua peregrinum suptiliter

Torna all'inizio