ille, qui hoc dixerat, arcanum Regis  
cognoscere, cum videretur peregrinus et  
pauper, et maxime cum non soleant hujusmodi  
homines nedum in consiliis, sed nec  
etiam in atriis Regum admitti, retroversus, ut  
subtilius de verbo cognosceret, totam Insulam,  
totumque Monasterium circuivit, et nullatenus  
illum reperire vel videre potuit. Unde  
opinati sunt illum fuisse apud quem ipsa  
nocte pervigiles oraverant, Beatum videlicet  
Clementem prosperitatis nuntium. 
Accessit itaque Domnus Oldrius Abbas; et  
humilitatis praerogativa tantam penes eum invenit  
gratiam, ut qui terribilis ante suam faciem  
ipsos etiam tremere cogeret montes,  
tanta amicabilitate cum eo loqueretur, non  
dico dominus cum servo, sed ut filius cum  
patre, quicquid postulabat, absque dilatione  
non pecunia sed sola gratia impetraret. Rex  
humilis juxta humilem, et mitis juxta mitem,  
magis respiciebat ad serenitatem vultus ejus,  
quem angelico decore praeferebat, quam ad  
serica indumenta divitum atque nobilium. Et  
qui alios pro merito suo viles et nullius pretii  
judicabat, istum supra cunctos, quos in regno  
suo Pastores Ecclesiasticos habebat, laudibus  
extollebat; hunc solum Dei famulum religionis  
non superfluitatis amatorem praedicabat.  
Rex nuhil ab eo nisi munus orationum accipere  
voluit, imo de suo proprio largitus est Ecclesiae  
Beati Clementis, tria Castella, quorum nomina  
sunt haec: Belonianum, Casaleplanum,  
et Colleodunum, et privilegium libertatis:  
tuitionis contra inimicos, et gratiae, et reverentiae,  
et honoris contra suos, et Abbatiam,  
et res ejusdem tanquam suas speciales augmentare   
et custodire promisit. 
En tibi Privilegium, de queo hic sermo,  
jam ante ab Ughellio editum. 
“  In nomine Domini nostri Jesu Christi.  
Rogerius divina favente clementia Rex  
Siciliae, Ducatus Apuliae, et Principatus  
Capuae. Regum, Catholicorumque Principum  
nil constat gloriosius esse, quam Deum  
vereri, loca sancta venerari, pauperibus  
Christi, qui sua spernentes, se Deo largiti  
sunt, alimenta vitae necessaria providere,  
simulque conferre. Nec eo minus gloriosum,  
quod a bonis Principibus pro Dei  
amore laudabili devotione factum est, pro  
ejusdem reverentia sancto desiderio colere,  
consovere pro temporum varietate, et loco  
tueri, et conservare. Quocirca Monasterium,  
quod Rex bonae memoriae Ludovicus  
in Insula, quae Casa Aurea vocatur, ad honorem,  
et reverentiam Sanctae et Individuae  
Trinitatis construxit, et dotavit, in quo  
Corpus Beati Clementis Papae, et Martyris  
venerabiliter recondi fecit, jam vetustate  
temporum, perversorumque hujusmodi, 
qui nec Deum timuere, nec homines veriti  
sunt, avida, et inexplebili rapacitate inquamdam  
servitutem redactum, Nos divino  
tactu admoniti pristina libertate donare decernimus:  
et ab omni infestatione, et molestiis,  
quietum, et liberum, sub nostrae  
manus regia protectione, successorumque  
nostrorum servavimus. Nec de cetero quorumlibet  
temeritati in bona ejus, seu possessiones  
quatenus liceat deservire. Quorum  
quia importuna voracitas res praefati Monasterii 
  |  
  |