2. De vicio false grammatice
Est igitur tota solicitudine advertendo, ut in tuo dictamine latinitatis
vicia non admittas, quia obviare legibus grammatice est in dictamine
pessimum viciorum.
3. De nimia frequentacione cursuum
Item, vicium est multiplicacionem cursuum, et maxime volancium,
usque ad ianuam fastidii prolixare. Omnis enim prolixitas et replicacio nimia,
sive usus, longe sunt a favore.
4. De vicio eiusdem sillabe
Est preterea vicium si plures dicciones consequenter per eandem
sillabam ipse terminentur, ut si dicam huiusmodi: Ad domum meam
venisti et dixisti et fecisti quod voluisti; vel si plures clausule et distincciones
in simili terminacione ponantur, ut hic: Periit enim flos probitatum,
decus et honor magnatum in omni excelencia dignitatum; nisi
forte inter tales intervenerint s colores rethorici qui vocantur similiter
cadens et similiter desinens. Et per hanc regulam vetatur omnis metrica
et rigmatica composicio in epistola, nisi forte autoritatis causa carmen
alicuius autoris allegari contigerit, vel si solaciandi causa hoc fieret
ex proposito speciali.
5. De non recitando positam diccionem
Preterea vicium est si nimium apparens diccio semel posita in
epistola pluries iteretur, ut hic: Noveritis tenore presencium, quod
mitto vobis per latorem presencium, etc. Erit ergo unum illorum presencium necessario transmittendom. Vel, si nimia iteracio unius et
eiusdem fieret nimis prope, ut hic: Furor non est addendus furori,
quia furor et ira multum nocent. Diccione autem semel posita in terminacione alicuius cursus, alius est in eadem epistola terminandus, ut
hic: Rogans quatenus quidquid ibidem fieri poterit, michi sine more
dispendio rescribatis, si autem vultis me pro vobis aliqua operari gratifica, rescribatis.
6. De vicio hiatus
Super id vero cavendum est. in quantum fieri poterit bono modo,
ne committantur hiatus. Tunc enim hiatus committitur, quando scilicet
ultima littera iam precedentis diccionis et prima inmediate alterius
sequentis sunt vocales. Ubicumque igitur fit coniunccio vocalium
duarum inmediate, generatur turpis sonoritas in prolatu. Que quidem
|
|