Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 30


facit divinum, sicut loricatus dicitur non quod in eo sit lorica, immo
extra eum est, sed quod eum lorica faciat loricatum; vel dicitur loricatus
quod habeat loricam pro habitu, sic et divinus ab habendo divinitatem,
non formam sed habitum. Deus vero non solum dicitur divinus, si tamen
et ita dici reperiatur, vel habere divinitatem, sed dicitur et est
ipsa divinitas. Est ergo divinitas divinorum a qua omnis angelus vel
homo, qui divina eius novit archana, est et nominatur divinus. Principaliter
vocantur divini, qui divina noverunt a divinitate. Indivini vero
aliquando non sunt divini sed non divini, ut illa mulier in Endor que
habebat phitonem id est divinationem, non divinitatem, in ventre, cui
dicitur «Divina michi in phitone». Apollo vero dicebatur sed non
erat divinus, putative non essentive.
Et simplicium simplicitas. Cum aliqua sint simplicia vel quod partibus
careant ut anime et angeli, vel quod accidentibus nil debeant ut forme
subiectorum sicut est albedo et humanitas, vel quod fallaciam arceant
ut boni homines simplices in malo, Deus vero non solum simplex dicitur,
sed etiam est ipsa simplicitas, et talis simplicitas que sit omnium simplicium
simplicitas. Et si omnium simplicitates in unam simplicitatem
coirent, non tamen illa talis posset fieri simplicitas, que omnium simplicium
esset simplicitas. Hec enim solius Dei est.
Et unitorum unitas. Nulla unita possunt sine hac unitate, que Deus
est, vel aliquo modo subsistere. Sive enim naturaliter ut omnia animalia
et omnes homines et omnia colorata, sive rationaliter ut omnia universalia,
omnia singularia in eo quod sunt universale vel singulare, sive ethice
id est moraliter sint unita ut omnia bona et omnia fidelia, unitate que
Deus est uniuntur. Etiamque si omnes unitates unam in unionem contempleris,
eadem unitate unientur, que tamen unitas nullam unionem
in se sicut nec aliquam sectionem, utpote simplicitas ipsa, admittere
potest. Omnium igitur unitorum, sive naturalium sive rationalium sive
moralium, Deus est unitas, et talis unitas que nec actu possit nec natura
uniri, quia Deus non unitus sed unus est. Unio enim pluralitatem sine
singularitate predicat. Namque inter Patrem et Filium et Spiritum Sanctum
non est unio, sed unitas.
Principii omnis superessentialiter superprincipale principium. Omne principium
precedit id cuius est principium vel auctoritate vel essentia seu

Torna all'inizio