Landulphus Junior sive de Sancto Paulo: Historia Mediolanensis

Pag 21


sancte Marie, et de ossibus sanctorum Casti et Polimii, in ecclesie sancte Marie que dicitur
ad Portam. Quapropter non solum in ea die, sed etiam ab ea die et deinceps factus est
ibi jugis et celebris et admirabilis concursus plebis utriusque sexus, Deum glorificantium et
magnificantium, quod hoc tempore tales nobis thesauros sua benignitate revelare dignatus est;
quorum patrocinia non solum nostre, sed etiam universe diocesi ejus per Dei misericordiam,
protectionem et salutem futuram esse speramus. Facta est etiam generalis processio ad honorem
Dei et salvatoris nostri tam ingens, tam solempnis et tam admirabilis, qualem numquam
retro ante tempora vel vidimus vel meminimus factam. Ad hanc igitur solempnitatem annue
omnes populi devote concurrite, tam mentium securitate quam corporum obsequio nichil hesitantes,
depromi magnificentissimam remunerationem. Quanta enim virtus sanctorum est,
tanta salus occurrenti populo. Titulus autem et nomen ejus eximie festivitatis est sancti
Salvatoris. Terminus autem hujus celebrationis est 7 idus maiis. Rogamus etiam vos et
secundum statutum ecclesie nostre singulis et omnibus precipimus, ut in die hujus festivitatis
ad honorem Dei et salvatoris nostri ab omni opere servile vacetis et abstineatis tamquam in
die resurrectionis et nativitatis domini nostri Yesu Christi. Quo etiam die ad frequentationem
hujus solempnitatis statutum est anuale et mercatum; et omnibus venientibus ad hanc
solempnitatem, vel causa orationis vel causa mercandi, et redeuntibus stabilita est ab omni
civitate firma et inviolabilis trevia octo dies ante festum, et octo dies post festum. Quodsi
quis hujus trevie violator extiterit, indignationem Dei non effugiet et iram totius civitatis super
se et super sua bona gravissime indubitanter incuret. Toloneum, quod vulgo turadia dicitur
sive portenaticum in hiis prefatis diebus nulli modo tolletur. Ut autem magis sit autenticum
et nulla unquam oblivione deleatur, quod Deo inspirante ad honorem Dei et salvatoris
nostri decrevimus, per singulas plebes singulas epistulas in audentia omnium habitantium in
eis has litteras legere et ponere studeant, et in martilogio hoc festum scribant; quatenus per
singulos annos et per singulas generationes istos dies nulla deleat oblivio, sed perpetuo et
solempniter honoretur. Hec autem epistola in scripturis ecclesie diligenter et semper servetur
valde. Inventi autem sunt predicti thesauri, scilicet reliquie: pars de sudario Domini,
et de syndone eius, et de lapide suprascripto, et de ligno suprascripto, et de suprascriptis,
anno Domini 1105 7 idus maii in civitate Mediolanensi in porta Vercellina, in ecclesia Sancte
Marie, que dicitur ad Portam. Fuerunt autem predicti sancti confessores Castus et Pollimius
diacones sancti Ambrosii; quorum corpora jacent in ecclesia sancti Victoris ad Celum
aureum, que nunc dicitur ecclesia sancti Satiri, sita iuxta ecclesiam sancti Ambrosii
requiescunt. In predicto autem festo ab ecclesia estiva usque ad predictam ecclesiam sancte Marie
ad Portam ordinarii ebdomadarii cum aliis ebdomadariis Mediolanensis ecclesie processionaliter
vadunt semper, precedentibus vicinis et parochianis ipsius ecclesie sancte Marie cum
viridibus frondibus et ramis arborum, candelis accensis aligatis eisdem, et cantantibus: "Agios,
Agios". Propter quod dicitur festum de agios; quod est nomen Dei. Qui dicti ordinarii
postea celebrant missam in ecclesia sancte Marie ad Portam. Deo gratias. Amen. Amen.
35. Nunc ad propositum redeo. Presbiter Liprandus, in summa sua senectute positus,
michi ait: ?Video te aliquantulum super me erubescere propter ea, que adversus Grosulanum
dixi et feci. Sed ut minus inde erubescas, vere dico tibi, quod ego illam causam reservo
solli Deo omnipotenti, et dum michi superest spiritus, multum desidero hujus mondi vitam

1



5




10




15




20




25




30




35




40

Torna all'inizio