Domino aderant quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galileis,
quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum . Nam quia Pilatus
os malleatoris interpretatur, quid per hunc nisi diabolum debemus intellegere,
qui paratus est semper homines offensionum ictibus verberare?
Unde et virgam super humeros hominum tenere dicitur per prophetam:
Virgam , inquit, humeri eius superasti, sicut in die Madian . Quid vero
sanguis, nisi peccata? Quid sacrificia, nisi rectas et acceptabiles Deo significant
actiones? Pilatus ergo Galileorum sanguinem cum sacrificiis miscuit,
quia malignus spiritus vel orationes nostras pravis cogitationibus polluit,
vel opera bona peccati cuiuslibet attaminatione corrumpit, ut sanguis
sacrificium polluat, dum reatus offensio oblatam Deo recti operis victimam
foedat. Unde scriptum est, quia cum Abraham Deo sacrificium de
pecoribus ac volucribus devotus offerret, descenderunt volucres super
cadavera et abigebat eas Abraham . Quid enim exprimunt volucres, nisi
reprobos spiritus per aera volitantes? Volucres ergo a sacrificio nostro
repellimus, cum operum nostrorum victimas a malignis spiritibus eas foedare
temptantibus provide custodimus.
Idem sane quem prediximus Adraldus, dum in Burgundiae regno michi
conviator incederet: In hoc, inquit, loco per quem nunc transitum
habemus, aliquid contigit, quod si dicimus non videtur otiosum. Frater
quidam nostri coenobii, haud dubium quin Cluniacensis, piae mentis et
rectae conversationis vir, hinc aliquando transiebat. Et ecce crinitus quidam
quasi Ierosolimitana peregrinatione deveniens palmam ferebat in
|
|