remanserat in ipsa arte peritus, elegit fore utilius ipsam non
tantum apud filios, verum etiam apud quosque idoneos de cetero
divulgari. Reiectis igitur ab eadem arte cunctis opinionibus, medicinam
ipsam et librorum compilationes, curtatis verbis et clausis
reduxit. Et precepit duobus suis filiis iam provectis, quod docerent
deinceps omnes, quicumque apti essent apprehendere eam,
sive consanguinei sive extranei essent; dicens quod extraneos
ad hoc idoneos conveniencius erat eandem artem docere quam
consanguineos ineptos: et ita actum est prout ordinavit. Et ita
est roborata ars predicta usque in hodiernum diem, nam ipse
vivens plures discipulos extraneos statuit, exhigens ab eis sicuti
a filiis sacramenta. Unde cum moreretur idem Ypocras, magnum
discipulorum numerum tam extraneorum quam filiorum et
nepotum ex eis dimisit. Accidit autem quod Azdesser, rex
Persarum, missit querendo a Pilato rege Chau insule quod mitteret
ad eum Ypocratem, cui dari mandavit centum quintaria
auri. Erat tunc regnum grecorum divisum per multos reges,
quorum aliqui dabant tributa regi Persarum. Et misit rex insule
Chau Ypocrati, quod accederet ad regem Persarum et mederetur
ei et aliis persis super quadam peste que acciderat illis, quia,
si non faceret, periculum eveniret sibi et illis de terra sua cum
ipse, scilicet Pilatus rex, non haberet posse resistendi mandatis
dicti regis Persarum. Cui respondit Ypocras quod non iret ad
curandum inimicos grecorum. Rogatus multis vicibus quod iret,
consulere cepit super hoc illos de villa quam inhabitabat; qui
non permiserunt ipsum recedere dicentes: prius moriemur quam
Ypocras recedat a nobis. Et sic Pilatus misit se excusando ad
regem Persarum.
Fuit Ypocras post centum et quadraginta VI annos a Nabuccodonozor
|
|