officiis talibus positi, omni honore aecclesiastico priventur, nec admittantur
ad tale ministerium, quod sola continentia oportet inpleri .
Idem qui supra, videlicet Aurelius Cartaginensis episcopus: Audivimus ,
tantum de solis subdiaconis quid statuatur inducere, ut eorum mensura
diligenter inspecta de superioribus gradibus nemini liceat dubitare.
In decreto quoque Leonis papae hoc inter caetera reperitur: Nam cum
extra clericorum ordinem constitutis nuptiarum societati et procreationi
filiorum studere sit liberum arbitrium, ad exhibendam tamen perfectae
continentiae puritatem nec subdiaconis quidem connubium carnale conceditur,
|
|