: Legenda sanctae Clarae virginis

Pag 2441


facies et novas adhuc aquas maerebundi cordis impetus subministrat.
46 Ad se autem conversa Virgo sanctissima suam animam silenter
alloquitur: Vade, inquit, secura, quia bonum habes conductum
itineris. Vade, ait, quoniam, qui te creavit santificavit: et te
semper custodiens, velut mater filium, tenero amore dilexit. Tu, inquit,
Domine, benedictus sis, qui me creasti. Quam cum quaedam
ex sororibus interrogaret; cui loqueretur, illa respondit: Ego loquor
animae meae benedictae. Nec ille gloriosus conductus longe distabat.
Nam ad quamdam filiam se convertens, vides tu, inquit, o filia,
Regem gloriae quem ego video? Super aliam quoque facta est manus
Domini
et corporalibus oculis felicem inter lacrymas excipit visum.
Iaculo quidem profundi doloris confossa, versus portam domus
aciem dirigit oculorum: et, ecce, in vestibus albis turba ingreditur
virginum, quae omnes aurea serta, suis capitibus deferebant.
Graditur inter eas una praeclarior ceteris, ex cuius corona quae in
summo sui, fenestrati thuribili speciem praetendebat, tantus splendor
irradiat, ut noctem ipsam in diei lucem intra domum convertat.
Procedit ad lectulum, ubi Sponsa Filii decubat, et amantissime se
super eam inclinans, amplexum dulcissimum praestat. Profertur a
virginibus mirae pulchritudinis pallium, ac certatim deservientibus
cunctis, et Clarae corpus tegitur, et thalamus adornatur. In crastino
igitur beati Laurentii, egreditur anima illa sanctissima, praemio
perpetuo laureanda; temploque carnis soluto, spiritus feliciter migravit
ad astra. Benedictus hic exitus de valle miseriae, qui introitus
ei beatae factus est vitae. Iam pro tenui viatico mensa laetatur
civium supernorum; iam pro vilitate cinerum regno beata caelico,
aeternae stola gloriae decoratur.
Qualiter ad exequias Virginis Curia Romana cum gentium populositate
confluxit.

47 Rumor incontinenti de transitu virginis totum stupendo auditu
concutit populum civitatis. Confluunt viri, confluunt mulieres
ad locum, atque in tanta multitudine gentes inundant, ut sola videatur

1



5




10




15




20




25




30

Torna all'inizio