| Ab oriente prosiluit novum sidus, et cum ad celsiora profusis undique radiis conscendisset,
 demum potioribus ibi luminibus obscuratum in occidente repente occidit sic confusum.
 
 IV 20
 
 Spiritus ubi vult spirat, et non est, qui eius possit resistere voluntati. Unde qui spiritu Dei agit, nullatenus
 sub lege consistit. Hoc procul dubio satis in filio vestro Iohanne notatur, qui calcatis mundi
 blanditiis et temporalium oblectatione contempta elongavit fugiens et ad monasticam solitudinem
 evolavit. Et ecce, quod ad monasterium Fosse Nove se transtulit asserens, quod ad id se voto Domino
 obligavit. Certe in hiis nescivi, quam causam contradictionis opponerem, cum contrarias suasiones
 repelleret et contempneret, Deum preferens universis. Sane in hiis mentem vestram, quantum
 carnis fragilitas ferre poterit, in statione patientie collocetis, vestris in vobis consolationis remedium
 exhibentes.
 
 IV 21
 
 Sic nos quedam counivit idemptitas animorum, quod mutuis participamur affectibus prosperis et
 adversis. Hinc est, quod in egritudine filii vestri vicem gerentes egroti vobis condolemus et ipsi.
 Accedat ergo ei presentie vestre solacium, ut patris aspectu consurgat filius ad salutem, et sit materia
 gaudii, que extitit causa doloris, tristitie nubilo letitie radio succedente.
 
 IV 22
 
 Turbamur et premimur in tribulationibus, que vos premunt, onera vestra vobiscum compassionis
 humero supportantes. Ad relevationem quidem illorum parati sumus et opem et operam impendere
 iuxta posse. Porro quia debitores vobis sumus in multis, nobis tamquam debitum potestis exigere,
 quod in nostra possibilitate consistit, presertim cum teneamur solvere non exacti a. Ad hec de duobus
 diaspris deauratis transmissis per M., in negotiis vestris sollicitudine multa probatum, gratiam
 vestram plenis prosequimur actionibus gratiarum, pro dono petentes dona quoad nos de cetero
 interdicto subponi.
 
 IV 23
 | 
 |