Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 145


super Synai habitavit, quia in hac mensura novi testamenti Dei Filius
sue incarnationis misterium statuit et solidavit. Nam propter nimiam
caritatem qua dilexit Deus mundum, misit Filium suum humanandum,
cui etiam non pepercit, sed pro omnibus tradidit illum. Denique nube
VI diebus illum texit, quia incarnationis sue memoriam, qua divinitatem
pridem occuluit, omni tempore quandiu volvitur mundus haberi precepit
dicens: «Hoc facite, quotiescumque sumitis, in meam commemorationem».
Vel VI diebus illum montem nube texit, quia quandiu mundi
huius temporis spatia vicesque decurrunt, sue humanationis fidem firmiter
et inconcusse habendam tenendamque mandavit, dicente Apostolo:
«Vigilate et state in fide». Nam septimo die evocavit eum de
medio caliginis, quia, ubi expletis temporum mutabilium rerum curriculis
appare<bit> Deus homo, fides cessabit. Quia si vides, non est
fides.
Ex his ergo facili liquet, quod Deus noster nebula est et nubes in
qua sit quondam velata divinitas.
[67]
Quod appellant Christum per se ipsum lapidem et petram
Pluribus multivocis supra quibus Deus nominatur expressis, iam
sui calculi longam quesitamque seriem sanctus Dionisius in lapidis petreque
adnexione conlimitat, et quod theosophi per se ipsum lapidem et
petram
Christum appellent, indicat. Quod quia in sanctis Scripturis perspicuum
est, quod Christum lapis dicatur et petra, nec reseratione opus
habet, id videamus quod ait per se ipsum.
Per se ipsum Christus est lapis et petra, id est non proprietate lapidis
et petre lapis vel petra est, sed per se ipsum. Non factus ab aliquo lapis
nec creatus ab aliquo petra, sed per se ipsum. Nec tunc incepit esse petra
quando incepit esse homo, sed per se erat petra antequam foret homo,

Torna all'inizio