Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 75


Non est tamen alter factus filius qui non erat. Ille utique qui
semper erat, est et erit unigenitus filius dei, factus est filius hominis.
Permanet idem ipse unigenitus semper filius dei, qui sic erat in
terra, ut numquam deesset caelo. Sic uenit ineffabili miroque modo
in utero uirginis, quatenus a paterno numquam recederet sinu.
Porro sic sola potuit dignatione per id quod homo factus est subdi
parentibus, ut semper existeret idem ipse dominus angelorum
ubique totus, in caelo uidelicet et in terra. Ex eo ergo conuenientius
rectaeque datur intellegi filium hominis discendisse de caelo atque
ascendere ubi erat prius, quoniam filius dei, qui discendit de caelo,
et in caelo erat cum in terra loqueretur, ipse omnino est unus
idemque filius hominis. Voluit profecto nos altissima dei patrisque
uirtus atque sapientia benigno nihilominus praemonendo fauore
instruere, quatenus absque ulla ambage dubietatis, absque ulla
prorsus scrupolosae palpitationis titubatione certius intellegamus
non se per mysterium incarnationis in duos deos uel in duos filios
demutasse,quemadmodum heretici insanire uidentur, nec ex parte
uerum deum et ex parte non uerum, aut aliquando proprium
filium et aliquando non proprium, sed semper se uerum deum,
uerum propriumque dei filium et ante partum et post partum
uirginis declarare dignatus est. Veritatem tamen humanae carnis
insinuat per mysterium adsumptionis. Et quoniam proprietas utriusque
naturae inconfusa in una dei hominisque filii persona perpetua
inseparabiliter inuiolato iure permaneat societate, frequenter
quia profiteri non distulit, perspicuae rationis ordo declarat. Cum
igitur docet filium hominis discendisse de caelo et eundem ascendere
asserit ubi erat prius, et uerum se deum uerumque hominem,
et proprium filium dei filiumque hominis patenter uoluit demonstrare.
Hinc est enim quod Paulus huius dominicae auctoritatis
regula informatus primum hominem de terra terrenum, secundum
praedicat de caelo caelestem, non quod homo priusquam in deum

Torna all'inizio