Hadrianus I papa: Epistolae

Pag 628


DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALI COMPATRI,
CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM AC PATRICIO ROMANORUM
HADRIANUS PAPA.

Directus a regali potentia vestra reverentissimus et sanctissimus vir, scilicet
Erminbertus episcopus, nostrisque adpresentatus apostolicis aspectibus, obtulit nobis
precelsae excellentiae vestrae sagacissimos atque honorabiles regalis affatos. Quos cum
nimio amplectentes amore, regi regum, in cuius potestate sunt omnia regna mundi,
gratias egimus, qui nos de vestra inclita sospitate letos crebro efficitur, eo quod per
huius mundi regni celestium magis ambire atque hereditare concedit per beatum
Petrum apostolorum principem, de sevitia adversariorum triumphantes.
Repperimus quippe in ipsis regales affatibus vestris, ut prelato Ermenberto
episcopo palleo sacerdotalibus infulis decorato apostolice auctoritatis concederemus,
quia civitas metropolis in Aquitania videtur esse patria, que Bituricas nuncupatur, ubi
nunc prefatus venerabilis vir preesse dinoscitur curamque pastoralem devotus exercere
videtur.
Quatenus, ignorantes, si canonice provinciae partibus illis iam ordinate tam a
predecessoribus nostris quamque a nobis fuisset, enucleacius eum indagari curavimus;
nec usurpationis locus aliquid sacerdotes in alterius concedatur. Qui prefatus
sanctissimus vir nobis confessus est, ut sub nullius archiepiscopi iurisdicione esse
videretur.
Quapropter pro nimio vestro regali ex intimo cordis amore predicto Ermenberto
a nostra apostolica sacratissima sede atque auctoritate archiepiscopus constitutus in
metropolitanam civitatem, quae Bituricas cognominatur, sicut dudum mos extitit, sub
iure sanctae recordationis ecclesiae degente usu pallii concessimus fruendi.
Et ideo quesumus, ut per vestrum precelsum regalem amminiculum ministerium
sibi commissum dignae sibi valeat canonicae dispensare, sacerdotali moderamine
suscipiente effectum. Qui, dum plebe sibi concessa ab insidiatoribus inconvulsa atque
intacta permanserit simulque a vestro regali culmine tuta fuerit, ab ipso clavigero
regni celorum, beato Petro apostolo, dignam mereamini suscipere retribucionem, ut
una cum excellentissima et spiritali filia, domna regina, vestrosque precelsos suboles
redemptor omnium Dominus longo ac prospero senio amplius exaltati regni gubernacula
faciat perfrui et vitam ęternam pariter vobis tribuat possidendam.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

Torna all'inizio