viribus in hoc ordine iuncti estis, aperte cognoscitis et uidetis quanta
sit ipsarum uirium uestrarum potentia, quanta sit virorum in
uestra confluencium comitiua pugnancium multitudo. Quis vnquam
vidit temporibus retroactis tot reges, duces, et principes insimul
in vnam voluntatis consonanciam aggregatos, tot iuuenes
armorum bellicositate conspicuos coniunctos in vnum ad bellicosa
arma ingerenda uiriliter contra hostes? Nonne manifesta dementia
ducitur et spiritu cecitatis obducitur qui contra nos presumit
eleuare calcaneum et vires nostras ad prelia irritare? Sane de
nobis omnibus qui sumus in hoc exercitu cumulati tales centum
potenciores agnosco, quorum vnus dumtaxat reuera sufficeret ad
exequendum illud et feliciter terminandum ad quod nos omnes insimul
anhelamus. Nemini enim nostrum venit in dubium quanto
simus ad presens pulsati dedecore, quantis pro dampnis nobis illatis
et nostris nuper prouocati simus contra Troianos arma iusta
capescere et duros contra eos inire conflictus. Vt autem ardentibus
animis ad nostras consequendas omnino vindictas vnanimes
insurgamus, et hoc rationabilis necessitas ingerit et nos ad hoc
iustus dolor inpellit vt primo obloquentium ora frenemus et nostrorum
vituperia detergamus sic vt Troyani de cetero ad committendum
similia non insultent. Et de commissis contra nos eorum excessibus,
si penis debitis non uexentur, ad duriora (quod absit!)
procedere postmodum non timebunt. Neque enim maiores nostri
assueci fuerunt aliquid dedecoris sub silentio pertransire quod per
obloquencium diffamacionem eis opprobriose posset asscribi, nec nos
ergo, simili modo, conniuentibus oculis dissimulare debemus quod
opprobriose nobis et nostris possit successoribus exprobari, maxime
cum tot simus in vnius uoluntatis desiderio concurrentes et in
tanta simus potencie latitudine constituti. Quis enim est hodie
qui nostras metiretur potentias? Et de facto nullus uidetur
qui ad offensionem nostram intrepidus auderet insurgere, excepta
gente fatua Troyanorum, qui, ceco et stollido ducti consilio, se in
offensionem nostram indiscussis et fatuis propositis iniecerunt.
Nonne hoc nouit mundi pars maxima qualiter quidam ex nostris
in Laumedontem regem, patrem huius regis Priami, armis bellicis
|
|