ex hoc quod inducit unam formam, causat defectum alterius formae; ita etiam
voluntas ex hoc quod alicui tamquam ultimo fini inhaeret, quod debitus sibi
finis non est, avertitur a fine ultimo sibi debito, in quo completur ratio mali culpae,
praeter intentionem voluntatis. Peccata vero quae praeter deliberationem
rationis procedunt, ut primi motus, incidunt ex defectu instrumenti, idest inferiorum
virium, quae sunt sicut instrumenta voluntatis, aut rationis; sicut patet
in primis motibus.
Sic ergo patet quod eo modo quo malum causam habere potest, bonum efficiens
causa mali est, scilicet per accidens; non autem id quod est perfectum et summum
bonum: quod patet per similitudinem in agentibus naturalibus, in quibus
invenitur aliquod agens universale, et aliquod agens particulare. Agens particulare,
quod habet actionem determinatam ad unam formam, sicut est causa
formae illius, ita est causa privationis formae alterius, ut patet in igne vel
aqua: sol autem cum sit causa agens universaliter ad omnem formam inferiorem
corporalem, non est causa privationis formae, nisi per suam elongationem,
ut dicitur in 2 Gener.. Similiter etiam illud quod est bonum particulare,
causando aliquod bonum determinatum, excludit bonum alterum, quod
non se cum illo compatitur; bonum autem completum, quod universaliter omnis
boni causa est, non est causa defectus alicuius boni, neque etiam per suam
absentiam: quia ipsum, quantum in se est, semper praesens est, vicissitudinem
non patiens absentiae et praesentiae.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod boni effectus per se est salvare et producere;
sed etiam corruptio vel privatio potest esse per accidens effectus boni, ut dictum
est.
Ad secundum dicendum, quod bonum in toto universo contingit ut in pluribus,
malum autem ut in paucioribus: plures enim sunt partes universi in quibus malum
naturae accidere non potest, scilicet superiora corpora, quam illae in quibus
malum naturae accidit, scilicet inferiora corpora, in quibus etiam malum naturae,
ut in paucioribus est; quia causae naturales non deficiunt a suis ordinatis effectibus
nisi in minori parte. Similiter etiam est in voluntariis, si accipiatur completa
causa, quae est voluntas per habitum perfecta; quia haec ab actu virtutis ut in
minori parte deficit. Voluntas autem nondum per habitum perfecta, est incompleta
causa, quia se ad utrumlibet habet: et sicut mala pluribus modis contingunt quam
bona, ita in pluribus flectitur in mala quam in perfecte bona. In nullo enim voluntas
hoc modo deficit ut saltem in aliqua bona non convertatur: quia malum, si
perfectum sit, seipsum destruit, ut in 4 Ethicor. dicitur.
Ad tertium dicendum, quod causa secunda habet per se effectum, secundum
quod est sub causa prima; et ideo talis effectus qui per se est eius, in causam
primam reducitur; sed si sit aliquis defectus eius per accidens, inquantum exit
ab ordine causae primae, non oportet quod effectus ille in causam primam
reducatur; sicut patet in crure claudicante: quidquid enim de ratione gressus
|
|