domini Maghinardi de Paganis, et ibidem aliquantulum refecti ipsi et equi eorum; senper
tamen pluebat fortiter supra eos. Et sic, die lune tunc sequenti, equitantes per montanas, per
rupes et nemora, venerunt usque prope castrum Plancandoli, ubi erat exercitus Geremiorum.
Dum vero predicti de exercitu intellexerunt sucursum tam magnum venire in auxilium
illorum, qui erant in castro Plancandoli, in continenti, relictis spoliis, que habebant in
exercitu memorato, terga vergentes, in fugam conversi sunt. Aliqui vero ex popularibus se
in quandam fortiliciam reduxerunt; predicti vero milites, qui erant cum dictis dominis de
And[alo], insultantes predictos, qui erant in dicta fortilicia, per vim ceperunt eosdem, plurimos
occidendo, vulnerando et capiendo, qui fuerunt ultra ducenti, reliquentes etiam ibidem eorum
insignia, que postmodum, cum dictis captis, Faventiam portata fuerunt. Quibus peractis, illi, qui
erant in castro Plancandoli, acceperunt panem, vinum, tentoria et travacchas et omnia spolia
de exercitu, et ipsa in dicto castro reposuerunt, et duos manganos, quos predicti Geremienses
ibidem construxerant. Que omnia maximum dedecus et pavorem intullerunt parti Geremiorum.
Eodem anno, die martis XXIV mensis maii, comes Manfredus potestas Faventie, cum tota
milicia et populo civitatis eiusdem, et dominus Galiottus de Pipinis capitaneus partis Lanbertaciorum
Faventie commorantium, cum tota militia et populo dicte partis, post terciam
dicti diei, equitaverunt versus civitatem Imole, invenientes multos homines de Imola supra
canale, ad reaptandum et reparandum transitus ipsius canalis. Et contigit quod milites, qui
cucurrerunt ante alios, invenerunt predictos ad laborerium supradictum, et, insultantes eosdem,
in fugam conversi sunt, ita quod ultra centum ex eis fuerunt mortui et capti et ducti in prexonias
civitati Faventie, propter que viscera illorum et Imolensium fuerunt plurimum conturbata.
Item, dicto anno, die mercurii VI mensis aprilis, magnus vir dominus comes Guido de Montefeltro
capitaneus populi et comunis Forlivii, et comune Forlivii, fecit exercitum generalem
supra castrum de Calbulo, in quo castro erant retrusi dominus Rainerius de Calbulo et
dominus Guido eius frater et domini de Pertexeta et quidam alii, qui nolebant obedire comuni
Forlivii, habentes in ipso castro ultra quantitatem VII. c hominum proborum virorum ad
defensionem. Cui domino Rainerio comune Bononie, quod tunc erat pars Geremiorum,
dederant XII millia libras Bononie ad hoc, ut ipse magnum apparatum faceret, et maximum
furnimentum poneret in castro Calbuli, pro defensione ipsius facienda per X menses et ultra.
In quo castro idem dominus Rainerius posuit omnia necessaria ad defendendum ipsum castrum,
per dictum tempus. Unde comune Forlivii fecit ibidem edificari VII manganos, qui continue,
die noctuque, iactabant in dictum castrum, destruendo muros et perforando et occidendo
homines ipsius castri: quare illi, qui erant in castro de Calbolo, non potuerunt substinere; sed
ad concordiam pervenerunt cum comune Forlivii. Et, relicto castro, salvis tamen in personis
et rebus eorum, quas exportare potuerunt, recesserunt abinde. Die mercurii primo mensis
[iunii, comune] vero Forlivii dictum castrum Calboli fecit funditus dirui et conburri.
|
|