Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 30


9. Praeterea, quodlibet bonum creatum finitum est. Sed bonum totius humanae
naturae est creatum: quolibet autem finito potest Deus facere aliquid maius.
Ergo Deus potest facere unam creaturam, cuius bonitas praeponderet bonitati
totius naturae humanae. Ergo per illam posset recompensari corruptio totius
humanae naturae: et ita videtur quod non oportuit ad reparationem humani
generis Deum incarnari.
SED CONTRA, non erat conveniens ut una nobilissimarum creaturarum suo fine
totaliter frustraretur. Sed humana natura est inter nobilissimas naturas. Cum
ergo tota corrupta fuerit per peccatum in primo parente, et ita beatitudine privata,
ad quam instituta erat, congruum fuit ipsam reparari. Sed reparatio
humani generis non potest fieri nisi peccatum dimittatur; nec iustum est ut peccatum
sine satisfactione dimittatur. Ergo oportuit pro peccato totius humanae
naturae satisfieri. Sed satisfactio decenter fieri non potest nisi ab eo qui debet
satisfacere et potest. Ergo sic debuit fieri. Sed non debet nisi homo qui peccavit,
et non potest nisi Deus: quia quaelibet creatura totum suum esse Deo debet,
nedum ut pro alio satisfacere possit: et sic aliqua creatura pro homine non
potest satisfacere, nec ipse pro se, cum peccato indignus reddatur.
Praeterea, nullius creaturae bonum excedit bonum naturae humanae, ut recompensationem
pro tota natura possit facere. Ergo opportunum fuit ut Deus homo
fieret ad satisfaciendum pro homine.
Praeterea, Sap. 7, 30, dicitur: «Sapientia vincit malitiam». Sed per malitiam
diaboli et hominis humana natura, quae opus est Dei, abiecta erat quantum
deiici potuit in culpam et in miseriam. Ergo decuit ut sapientia Dei ipsam exaltaret
quantum exaltari potuit. Ergo cum humana natura sit assumptibilis in unitatem
divinae personae, ut prius dictum est, videtur congruum fuisse ut Deus
humanam naturam assumeret.
Item Iacob. 4, 6: «Deus superbis resistit». Sed per superbiam diabolus homini
invidens eum servum suum constituit, et iniuste in servitute detinuit, cum ad
servitium Dei creatus sit. Ergo decuit ut summe potens Deus nequitiae diaboli
resisteret, ut non solum hominem de eius potestate eriperet, sed etiam e converso
hominem dominum diaboli constitueret. Sed cum nulla creatura sit superior
Angelica natura, quae est in diabolo, hoc non posset esse, nisi homo qui hoc
faceret, Angelorum dominus esset, quod soli Deo convenit. Ergo decuit ut Deus
homo fieret, ut sic «in nomine Iesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium,
et infernorum»; Philip. 2, 10.

Torna all'inizio