Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 311


Qualis debeat esse magister, qui filiis nobilium,
et maxime regum, et principum est proponendus.
Cap. IX.

Philosophus circa finem 3. Ethicorum, concupiscibilem
sive sensualitatem assimilat puero, et rationem
assimilat paedagogo. Sicut ergo concupiscibilis indiget
ratione dirigente et regulante: sic puer indiget magistro
et pedagogo. Quare sicu ratio semper deprecatur ad optima,
ut in endem tertio Ethicorum dicitur: sic et magister
puerorum semper debet eos ad optima instigare. Si
igitur in doctrima puerorum finis intentus est, instigatio
ad optima; quia ex fine accipienda est ratio omnium aliorum,
talis quaerendus est magister, qui possit iuvenes sibi
commissos ad optima inducere. Optimum autem et bonum,
ad quod inducendi sunt iuvenes, est duplex: scientia
scilicet, et mores. Ad bonos autem mores inducitur dupliciter
quis, exemplo per bonitatem vitae, et verbo per
monitiones debitas. Quantum ad praesens spectat, Magister
puerorum nobilium, et maxime regum et principum,
tria in se habere debet. Debet esse sciens in speculabilibus.
Prudens in agibilibus. Et bonus in vita. Ad hoc
autem quod sit sciens in speculabilibus, requiruntur tria.
Quod sit inventivus ex se. Quod intelligat aliorum dicta.
Et tertio quod sit iudicativus tam de inventis, quam de iis
quae ab aliis intellexit. Inventivus enim esse debet: quia
qui nullo modo scit aliqua invenire, sed solum novit aliorum
dicta referre, magis est recitator, quam doctor. decet
igitur ipsum esse invenitivum. Secundo decet ipsum
esse intelligentem et perspicacem. Nam sicut nullus bene
et perfecte sibi sufficit in vita sed ad hoc quod habeamus
sufficientiam in vita, oportet nos in societate vivere,
ita ut per auxilia aliorum subveniatur nobis ad indigentiam

Torna all'inizio