Paulus Camaldulensis: Donatus

Pag 79


in stra fit nostra; stra vero in strum dicimus nostrum et nostras
nostratis. A genitivo tui derivatur tuus tua tuum. A genitivo vestrum
vel vestri venit vester vestra et vestras vestratis.
Quot ex his habent vocativum casum? Quattuor: unum primitivum,
tu, et tria derivativa: meus noster et nostras.
Quaestio. Quaeri autem potest, cum prima persona non habet vocativum,
videlicet ego mei, cur in plurali habeat eum. Prima persona
in singulari vocativum ideo non habet, quia nullus se ipsum vocat, quoniam
semper sibimet praesens non eget vocatione aliqua. Cur igitur
in plurali numero vocativum habet? Propter consodalitatem scilicet,
quoniam non iam sola, sed cum aliis vocatur, ut o nos.
Qu<ae>stio. Merito etiam quaeri debet, qua ratione possessiva pronomina,
quae derivantur a prima persona, vocativum habeant, cum
ipsa prima persona hunc utique casum minime teneat: meus enim mei,
quod derivatur ab ego, vocativum facit o mi. Solutio. Sciendum est nobis,
quia ideo vocativum habet possessivum primae personae, quoniam
vocativus eius transitum facit ad secundam personam, velut cum dico
'o mi fili', 'o mi pater'.
Item alia quaest<i>o. Cum autem natura sit omnis nominativi in
eus desinentis vocativum in e duplicem terminare, ut ligneus o lignee,
cur hoc pronomen meus mei non facit vocativum o mee ? Solutio. Duabus
causis: prima quidem causa est, quoniam antiqui nominativum in
i proferebant, quapropter vocativum in i faciebant. Secunda vero causa
est haec: moderni vero meus in nominativo dicentes, cum vocativum
deberent facere o mee[e], duas e breves mutaverunt in i longam
et dicunt o mi causa euphoniae. Eu bonum, phone vero apud Grecos
sonoritas dicitur: causa euphoniae, videlicet bonae sonoritatis, in vocativo
non mee, sed mi dicimus.
Quaestio. Haec pronomina tuus tua tuum cur carent vocativo, cum
eorum primitivum, videlicet tu, vocativum habeat? Solutio. Nullum
pronomen habet vocativum, nisi illud, cui prima persona loquitur vel
cui persona secunda verbi potest adiungi. Neque enim qui loquitur,

Torna all'inizio