Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

11


iuxta verbum prophete dicentis: "Nisi Dominus
custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam. nisi
Dominus edificaverit domum, in vanum laboraverunt qui edificant
eam". habet igitur civitas quelibet duplicem constructorem:
unum principalem, scilicet ipsum Deum; alium secundarium
scilicet aliquem hominem terrenum. primus autem
homo, qui ante diluvium civitatem construxit, fuit Caym
filius Ade, qui civitatem quandam edificavit, quam a nomine
filij sui Enoch appellavit, sicut in Genesi habetur.
ex quo manifeste patet quod iam multi erant homines super
terram, quamvis eorum generatio non legatur. alias autem non
potuisset Caym civitatem edificare, nisi multi fuissent qui eum
adiuvissent et qui civitatem inhabitassent. iste enim Caym
de rapinis hominum divitias congregabat et filios suos rapere
docebat. iste Caym ex invidia fratrem suum occidit, cuius mortem
Adam, pater eius, per .C. annos flevisse legitur. et quoniam
Caym omnibus erat odiosus, quia fratrem suum malitiose

Torna all'inizio