QUAESTIO 3
Deinde quaeritur de causa poenae; et circa hoc quaeruntur duo: 1. Utrum
Deus sit causa poenae; 2. De quo per prius dicatur malum, scilicet de culpa,
vel de poena.
ARTICULUS 1
Utrum poena sit a Deo
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod poena a Deo non sit. Omne enim malum contrariatur alicui
bono. Sed poena est quoddam malum, cum noceat. Ergo alicui bono contrariatur.
Sed quod contrariatur bono, non potest esse a summo bono: quia sic summum
bonum non posset esse auctor pacis, sed pugnae et dissensionis, si ab eo
contraria procederent. Ergo poena non est a Deo.
2. Praeterea, omne quod est praeter intentionem agentis, incidit ex aliquo
defectu. Sed omne malum est praeter intentionem agentis, ut Dionysius dicit:
quia nihil ad malum respiciens operatur. Ergo omne malum ex
defectu aliquo incidit. Sed quidquid incidit ex defectu, non reducitur in Deum
sicut in causam, ut supra ostensum est. Ergo non est a Deo.
3. Praeterea, quidquid non est causa actionis, non est causa illius quod per
actionem causatur, ut dictum est. Sed multae poenae sunt quae aliquibus per
aliorum peccata infliguntur: multi enim afflictionibus puniuntur per eos qui
iniuste opprimunt. Cum igitur culpae Deus non sit causa, videtur quod nec
omnis poenae.
4. Praeterea, quidquid est a Deo, in bonum tendit. Sed quaedam poenae sunt quae
ad malum inclinant, ut fomes, et huiusmodi. Ergo non omnis poena a Deo est.
5. Praeterea, cuius generatio bona est, corruptio eius mala est. Sed generatio
gratiae bona est, quia a Deo est. Ergo et corruptio gratiae mala est. Sed corruptio
gratiae est quaedam poena. Ergo non omnis poena est a Deo, cum Deus
tantummodo bonorum sit causa.
SED CONTRA, omne quod iustum est, bonum est; et omne quod bonum est, a Deo
est. Sed omnis poena iusta est, ut Augustinus probavit in praecedenti distinctione.
Ergo omnis poena a Deo est.
Praeterea, ad eumdem pertinet remuneratio et condemnatio, scilicet ad eum qui
iudicium de actibus habet bonis vel malis. Sed praemia reddere bonis operibus,
Dei est. Ergo et poenas etiam infligere ipsius est. Ergo omnis poena a Deo est.
|
|