Gasparinus Barzizza: Exempla exordiorum

f. 7v


causam non solum contemptibilem sed etiam iniquam. At non multum pro causa ista laboraverim, quum intelligam, si etiam ad me destinata esset, tum vos nulla in re negligentiores futuros.
 
Hominem pro homine.
 
Neminem vestrum fugit, iudices, quanta sit superioris Affricani in hanc nostram rem publicam merita, que etsi celebres triumphos, quasi aliquod laborum suorum et periculorum premium, in maxima senatus populique frequentia duxerit. Nullum tamen, nisi plane ingrati esse volumus, suis meritis finem statuere convenit. Sed quamdiu hoc nostrum imperium stabit, sempiternam oportet beneficiorum suorum memoriam manere. Que autem, iudices, alia potest a vobis maior referri, quam ut ex ipsis astris quo nos omnes Scipionem venisse credimus. Videat homo iudicia et in hac denique causa memoriam sui nominis aliquid suis posteris prodesse? Queso igitur, iudices, equis adeste animis. Valeat ea que rebus in omnibus certe semper laudata est: humanitas et misericordia vestra. Responsurus equidem sum adversus eos, qui reliquias nepotum Affricani odio atque inimicitia persequuntur. Vos autem magis nomen Affricani commoveat, quam nomina Grachorum posteris eorum noceat. Hoc etiam vestram humanitatem et misericordiam decet, si vultis, ab omnibus iusti et clementes censeri.
 
Rem pro re.
 
Crebras, iudices, Dacorum rebelliones et infestissimos eorum in finibus sociorum et Romani imperii equitatus neminem vestrum ignorare arbitror. Nec erat tamen hostis noster terra sed mari etiam metuendus, quum et multitudine classium et magnis peditum et equitum copiis instructissimus esset. Meministis, ut spero, iudices, neminem ea tempestate ex nostris ducibus ad auxilia sociorum anxium esse, tum exercitum ad bellum tum grave tumque periculosum proficisci. Cuius vero hominis consilio ac virtute postea periculum tantum comprehensum fuerit scitis omnes. Nisi non Verres se pro re publica aut pro sociis tot laboribus et periculis

Torna all'inizio