ut in tanto necessitatis articulo nullum videt superesse locum
ignavie, nec dilationis causam ydoneam, vix tandem instinctu
Maionis educit exercitum, Buteriam obsidet, ubi nisi comitem
Symonem secum duxisset, non parum fuerat temporis consumpturus.
Cum igitur aliquandiu castellum totis viribus oppugnasset,
oppidani vero nichilominus audacter ei resisterent et ad deditionem
eos cogi fere iam impossibile videretur, demum hortatu et
consilio comitis Symonis res est in transactionem deducta,
comitique Gaufredo et sociis eius ab admirato, archiepiscopo ac
plerisque comitibus in animam regis iuratum, quod eos rex incolumes,
libere ac secure et absque impedimento extra regnum
suum ire permitteret. Sic oppido recepto totaque iam quiescente
Sicilia, paucis post diebus Messanam proficiscitur, in Apuliam
transiturus.
VII. De transitu regis in Apuliam et pugna cum Grecis.
Eodem tempore cancellarium ad curiam venientem comes Symon,
instigante Maione, multis pulsavit criminibus. Qui cum
singulis audacter se diceret responsurum, suis ei allegationibus
uti non licuit, nam captum subito dampnatumque carcer excepit,
ubi etiam, post aliquot annos, diem vite clausit extremum. Rex
itaque, Farum transiturus, comiti Gaufredo, qui parata iam navi
ceterisque ad transfretandum necessariis Messane morabatur, transitum
interdici precepit et ipsum usque ad reditum sumn diligenter
observari. Multiplicato dehinc exercitu, Brundusium venit,
ubi cum Grecis conflicturus, ad pugnam iubet milites expediri.
Greci vero, ubi comitis Roberti, cuius prestolabantur adventum,
vident se defraudatos auxilio, quod unicum restabat consilium,
fortunam eligunt experiri. Anceps in principio pugna fuit, inde
|
1
5
10
15
20
25
|