Non post multum uero temporis Henricus Burgundie dux qui Burgundionum quoque
regnum sibi uendicauerat, mortuus est sine filiis, et rebellauerunt Burgundiones in regem
Robbertum nolentes eum recipere. Post tercium itaque annum Robbertus rex assumptis Normannis
cum duce suo Riccardo et esercitu uastauit Burgundiam. Rainaldus comes Senonum
post multa mala defunctus est, cui successit Fromundus filius eius. Mortuo quoque Fromundo
comite Senonum successit ei Rainaldus filius eius nequissimus; hic persecucionem intulit
ecclesiis Christi eiusque fidelibus quanta non est audita tempore paganorum usque in hodiernum
diem. Post aliquot uero annos capta est ciuitas Senonum ab archiepiscopo Leotherico
qui successit uenerabili Seguino, et regi tradita Robberto.
Preter hec autem Rome defuncto Iohanne papa successit ei Gregorius seditque anno I
mensibus V. Cui Iohannes papa successit seditque mensibus X. Hic turpiter uitam suam
finiuit. Successit autem huic Siluester, uir omnium artium liberalium peritissimus, qui primitus
abbas Bobiensis, postea archiepiscopus Rauennas, post uero Romanus papa effectus
est, seditque annis, IIII mense I. Cuius temporibus ingens in Campania per XV dies
terre motus factus est multa diruens edificia. Siluestro autem obeunte Iohannes qui uocatur
Sigo papalem sedit cathedram mensibus V. Quo defuncto Iohannes papa qui uocatur Fanassus
sedit anno I. Hic Ottonem regem Saxonum coronauit imperatorem. Post Iohannem
uero Siluester Tiburtinus, qui uocatur Osporco, Romanum suscepit pontificatum qui sedit annis
II. Suo quidem tempore fuit pessima fames. Hic autem mortuo Alberico qui patriciatus sibi
nomen uendicauerat a Crescentio Numentano, qui patricius dicebatur, papa ordinatus est
quique etiam Ottonem coronauit imperatorem, postea uero cum magno dedecore ab eodem
Crescentio a papatu expulaus est, et quidam Iohannes, Placentinus episcopus, Grecus genere,
legatione functus Ottonis imperatoris a Constantinopolim rediens dum Romam causa
|
|