Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 952


Ad secundum dicendum, quod Christus magis habuit ex seipso quod ex unione
habuit quam aliquis habeat id quod ex operatione acquirit: quia habuit illud
naturaliter; et ideo etiam gloriosius habuit fruitionem quam aliquis alius.
Ad tertium dicendum, quod secundum illam opinionem, Angeli non semper
habuerunt beatitudinem, nec iterum aliquid erat in eis unde eis deberetur; et
ideo mereri potuerunt simul quando acceperunt gratiam, ut in 2 lib., dist. 5,
quaest. 2, art. 2, dictum est. Non est autem ita de Christo, qui semper beatus
secundum animam fuit, et cui ex ipsa unione debebatur gloria.
ARTICULUS 5
Utrum Christus meruerit sibi per passionem
Ad quintum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Christus per passionem non meruerit sibi. Mereri enim est aliquid
sibi debitum facere. Sed qui sibi semel aliquid debitum fecit, puta emendo,
non ulterius emit illud. Ergo et qui meruit aliquid semel, ulterius non potest
mereri illud. Sed Christus ab instanti conceptionis meruit sibi ea quae dicta
sunt. Ergo per passionem nihil sibi meruit.
2. Praeterea, meritum facit vel de non debito debitum, vel de debito magis debitum.
Sed ea quae Christus meruit, non fuerunt sibi magis debita per passionem
quam ante: quia per primum meritum fuerunt sibi facta sufficienter debita.
Ergo per passionem sibi Christus nihil meruit.
3. Praeterea, passio in corpore Christi fuit. Sed meritum non est nisi in anima.
Ergo per passionem Christus nihil sibi meruit.
4. Praeterea, meriti principium est in nobis: quia voluntarium est cuius principium
est intra, ut dicitur in 3 Ethic.. Sed principium passionis non est in patiente, sed in
agente. Ergo Christus per passionem non meruit.
5. Praeterea, omne meritum consistit in caritate. Sed pati passiones laudabiliter,
non est opus caritatis, sed patientiae, vel fortitudinis. Ergo Christus per
passionem non meruit.
SED CONTRA est quod dicitur in littera, quod passio claritatis est meritum.
Praeterea, actibus virtutum meremur. Sed Christus est passus ex maxima caritate;
Ioan. 15, 13: «Maiorem hac dilectionem nemo habet». Ergo ipse per suam
passionem meruit.
Praeterea, passio sua maior fuit aliorum sanctorum passionibus, ut supra,
distinct. 15, qu. 2, art. 3, quaestiunc. 3, dictum est. Sed alii sancti suis passionibus
meruerunt. Ergo et Christus per suam passionem meruit.

Torna all'inizio