Iohannes de Montecorvino: Epistolae

Pag 346


fratrum Predicatorum, qui mortuus est ibi et sepultus in
eadem ecclesia. Et ego ulterius procedens perveni in Kathay
regnum Imperatoris Tartarorum, qui dicitur magnus Cham.
Ipsum vero imperatorem cum litteris domini Pape ad fidem
domini nostri Ihesu Christi catholicam invitavi; qui tamen
nimis inveteratus est in ydolatria, sed multa benefitia prestat
christianis; et ego sum apud eum iam est annus duodecimus.
Nestoriani quidem christianitatis tytulum preferentes,
sed a christiana religione plurimum deviantes, tantum
invaluerunt in partibus istis quod non permiserunt quempiam
christianum alterius ritus habere quantu[m]libet parvum oratorium,
nec aliam quam nestorianam publicare doctrinam.

Torna all'inizio