: Historia de preliis Alexandri Magni (rec. I 3)

Pag 285


Statimque Alexander iussit afferri ligna et pontem classicum
super ipsum fluuium preparari et constringi clausis ferreis et
cathenis. Militibusque suis transire precepit. Illi uero uidentes
fluminis magnitudinem cursu uelocissimo promeare timuerunt
ipsum accedere, ne cathene opprese pondere frangerentur. Videns
eos Alexander dubitare, precepit custodibus, qui omnia conducebant,
ut primum transitum accederent, deinde omnis exercitus
sequeretur. Iterum uero milites titubantes timuerunt. Iratus est
Alexander ualde et conuocatis principibus suis primus transiuit,
deinde principes et omnis exercitus sequebantur. Fluuii duo
Tigris et Eufrates per Mediam, Mesopotamiam et Babiloniam
ierunt. Quibus transfretatis cum transisset Alexander supra et
omnis exercitus eius castrametatus est et ipsum pontem undique
fecit dissipari. Quod uidentes milites eius tristati sunt ualde
murmurantes inter se: "Ferre sceptrum si expedierit, ut de
prelio fugiamus, non erit nobis transitus super aquas." Intelligens
Alexander eorum murmuracionem dixit eis: "Quid est, quod
inter uos dicitis, si expedierit, quod de prelio fugiamus? Scitote,
quod ideo feci pontis ligamina releuari, ut aut uiriliter pugnemus,
aut, si fugam magis quam pugnam eligamus, omnes unanimiter
pereamus. Pugna enim et uictoria non hiis, qui fugiunt,
sed qui sequuntur, impenditur. Confortentur itaque corda
uestra et quasi ludum pugne fortitudinem estimetis. Quasi
certissime scitote, quia Macedoniam nullo modo uidebimus,
quousque omnes barbaros deprimemus. Tunc quidem cum
uictoria reuertemur." etc.
De pugna Alexandri cum Dario
49. Interea Darius congregata multitudine satrapum ordinauit
super eam capitaneos sexcentos, exiensque castrametatus
est super flumen Tygrim. Alio itaque die conuenerunt in campo
Darius pariter et Alexander et ceperunt acriter preliari. Tandem
ceperunt plurimi barbarorum cadere. Videntes barbari hoc, communiter
fuge presidium pecierunt. In ipsa quidem pugna fuerat uir
quidam Persarum Acennio corpore magnus et formosus, cui sponderat
Darius dare filiam suam in uxorem, si Alexandrum gladio occideret.
Et hic uero indutus ueste et arma Macedonica inter acies
pugnancium mixtus post tergum Alexandri stans in aliquo caput
Alexandri uulnerauit. Videntes hoc milites Alexandri, statim
apprehenderunt eum statuentes illum ante faciem Alexandri.
Dixit ei Alexander: "Estimabam te esse Macedonem, sed ex
gente crudelissima barbarorum eras. Quare hoc fecisti?" At
ille: "Hoc ideo feci, quia promisit michi Darius filiam suam
legitime copulare, si caput tuum suo conspectui presentarem
etc." Alexander itaque conuentis militibus suis statuit illum
coram illis et quid exinde faceret, Alexander implorabat milites.

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45
Torna all'inizio