Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 239


capcio ciuitatis, cum in Palladii uirtute consisteret Troyam capi
non posse donec Palladium esset inter menia ciuitatis ipsius. Quare
Troyam accessi furtiue et in tantum studiose tractaui quod, Palladio
ipso habito, nobis fuit ciuitatis ipsius dominium acquisitum. "
Et ad hec inter cetera Vlixes suo tunc colloquio finem fecit.
Sed Thelamonius Aiax multis obprobriosis uerbis insultauit
acriter in Vlixem et Vlixes nichilominus contra eum. Propter
quod capitales facti sunt inuicem inimici, Thelamonio publice asserente
necesse esse quod suis manibus moriatur Vlixes. Et dum
placuisset regibus Agamenonis et Menelai standum esse iudicio quis
eorum alter Palladium habere deberet, Thelamonius uel Vlixes,
ipsi eorum arbitrio decreuerunt Palladium penes Vlixem residere
debere, tamquam dominio eius addictum, moti forte ex eo quod
Vlixes eorum contemplacione Helenam a mortis periculo de manibus
ipsius Thelamonii et aliorum regum Grecorum suis sermonibus
liberauit. Dolet igitur Thelamonius ex tali prouisione facta per
Agamenonem et Menelaum de Palladio irracionabiliter contra eum,
cum omnes quasi maiores exercitus constanter assererent in obtinendo
Palladio Thelamonium digniorem Vlixe. Propter quod Thelamonius
contra Agamenonem et Menelaum egrum gerens animum
multa uerborum diffudit obprobria contra eos, asserens se eorum
capitalem de cetero inimicum. Cuius rei causa predicti duo reges
fratres et Vlixes cum eis in maxima militum comitiua procurabant
se cum cauthela maxima custodire.
Postquam uero dies ille transiuit, ueniente eius nocte sequ<e>nte
et diei proximi aurora surgente, per quam dies sequens effudit orbi
summo diluculo lucem suam, inuentum est quod ea nocte fuerat in
lecto suo Thelamonius interfectus, multis confossus uulneribus et
eius corpore multimode detruncato. Clamor igitur per totum
exercitum magnus exhuberat et de morte Thelamonii communiter
omnes dolent, et quasi credulitate uera in Agamenonem et Menelaum
culpam impingunt sed pocius in Vlixem. Pirrus uero, qui
Thelamonium affeccione sincera dilexerat, contra Vlixem et alios
Thelamonii necis participes multa comminatoria uerba diffudit.
Quare Vlixes de uita sua dubitans quadam nocte sub ipsius noctis
cecitate nimis obscure cum suis nauibus recessit a Troya furtiue
et alto pelago se commisit, Dyomedi amico suo Palladio ipso dimisso.

Torna all'inizio