Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 126


quod humilitas est virtus nos retrahens, ne ratione bonitatis
et delectabilitatis, quae est in rebus honorificis, prosequamur
ea, ultra quam ratio dictet. In hoc ergo aliqui
superabundant, ut superbi, prosequentes excellentias, et
honores, ultra quam debeant. Aliqui vero deficiunt, qui
se deiiciunt ultra quam debeant, ut illi, qui nec quaerunt
honores, nec quaerunt opera honore digna: quod non est
humilitatis, sed magis est vilitatis et miseriae. Erit ergo
humilitas media inter superbiam, et deiectionem: sicut
magnanimitas est media inter praesumptionem, et pusillanimitatem.
Viso quid est humilitas, de leui videri
potest circa quae habet esse. Intendit enim humilis reprimere
superbias, et moderare deiectiones. Erit ergo
humilitas circa superbias, et deiectiones: non tamen est
circa haec aeque principaliter. Nam humilitas principaliter
intendit reprimere superbias, ex consequenti vero
moderare deiectiones. Est enim hoc notabiliter attendendum,
quod cum virtus magis sit retrahens quam impellens,
principaliter opponitur superabundantiae, per
quam impellimur, et ex consequenti defectui per quem
retrahimur. Sed quum virtus magis est impellens quam
retrahens, e contrario se habet: quia tunc principalius
opponitur defectui, per quem retrahimur: ex consequenti
vero opponitur excellentiae, per quam impellimur. Magnanimitas
ergo, quia est virtus impellens in ardua bona,
magis opponitur pusillanimitati, quae est defectus nos
retrahens e talibus bonis, quam opponatur praesumptioni,
quae est excellentia expellens nos in illa. Sed humilitas
e contrario, quia est virtus retrahens, ne ultra rationem
prosequamur excellentias et honores, principalius opponitur
superbiae, quae superabundat in talibus, ex consequenti
vero contrariatur deiectoni. Inquirendo enim
opera honore digna, non solum contingit peccare per
superbiam, sed etiam per deiectionem. Nam si quis ultra
quam suus status requirat, praeter rationem et notalilter

Torna all'inizio