Arnulfus Mediolanensis: Liber gestorum recentium

210


Ambrosiane consecrationis episcopos blasfemaret asserens
apostolice excomunicatos, quorum omne reprobabat officium.
Unde fuit, quod sancto pentecostes sabbato fieri prohibuit
in urbe baptisma.
6. Postea vero crisma sacrum, quod unus illorum
dominice cene misterio metropolitane direxit ecclesie,
sicut mos est deficiente pontifice, profusum humi coram
omni populo calcibus proculcavit suum producens in medium,
a quo confectum vel unde venerit incognitum. Ac sic postposita
sabbati illius autentici a patribus tradita prerogativa
sexta in albis feria suum fecit celebrari baptisma, cum scriptura
prohibeat transgrediendos, quos posuerunt patres terminos .
Unde contigit, ut paschale gaudium suum nesciret lavacrum,
ac multo post tempore plures catecumini baptismi carerent
gratia. Quo errore plurima involvitur populi multitudo
partim simplici oculo partim seducta precio partim impunitate,
que patraverat scelerum. Ab ipso enim exordio quicumque
scelestus illius adherebat consortio, carus et insons

Torna all'inizio