VIII 
 De falso nomine divitiarum.  
(1) O falsa divitiarum felicitas, que divitem veraciter efficit  
infelicem! Quid enim falsius quam opes mundi, que divitie  
nuncupantur? Oppositi sunt dives et egenus. At opes mundi  
non auferunt, sed afferunt egestatem. Magis enim sufficit  
modicum pauperi quam plurimum diviti, quoniam «ubi  
multe divitie, multi qui comedunt illas». 
(2) Quot et quantis magnates indigeant, ipsemet frequenter  
experior. Opes itaque non faciunt divitem, sed egenum.  
Unde quidam versificator ait: 
Cui satis est quod habet, satis illum constat habere. 
Cui non est quod habet satis, illum constat egere. 
Ergo facit virtus, non copiam sufficientem, 
et non paupertas, sed mentis hiatus egentem. 
VIIII 
 Exempla contra cupiditatem.  
(1) Quam multos seduxit cupiditas! quam plures perdidit  
avaritia! Balaam asella redarguit, et pedem sedentis attrivit,  
quia captus cupidine promissorum disposuerat maledicere 
  |  
  |