Apostoli vero Ghirardini Segalelli nec in duodenario numero
nec in septuagesimo prefigurati leguntur, sed sicut scriptum est,
si tamen de eis scriptum est: Dinumerabo eos, et super arenam
multiplicabuntur. Et iterum: Multiplicati sunt super numerum.
Item apostoli interpretantur missi. Isti autem missi non sunt,
immo venerunt ex se ipsis, et prohibitum est eis a Romano pontifice,
scilicet papa Gregorio decimo, in pleno concilio Lugdunensi,
ne penitus veniant. Nullus autem venire debet, sicut supra ostendi,
nisi a Deo mittatur vel ab eo qui tenet locum Dei in terra.
Unde Dominus, Iere. VII: Misi ad vos omnes servos meos prophetas
per diem, consurgens diluculo et mittens. Item: Misit verbum
suum et sanavit eos. De quo etiam dicitur: In eternum, Domine,
permanet verbum tuum. Verbum enim prolatum non mittitur neque
in eternum permanet.
Multiplici exemplo demonstratur quod isti ribaldi non se debent Apostolos
nominare.
Patet igitur quod multum stultizant isti ribaldi, qui se Apostolos
nominant, presertim cum Apostolus dicat, I ad Cor. XV:
Non sum dignus vocari apostolus. Posita sunt itaque tria exempla
quare isti non se debent Apostolos appellare. Primum, quia
filius Dei ad certum numerum apostolos et discipulos ordinavit.
Secundum, quia illi, antequam mitterentur, in Veteri Testamento
prefigurati fuerunt. Tertium, quia Apostolus hoc nomine se
dicit indignum. Quartum est quia male cessit diabolo qui se
nimis elevavit. Unde Ys. XIIII: Quomodo cecidisti de celo, lucifer,
qui mane oriebaris? Corruisti in terram, qui vulnerabas gentes.
Qui dicebas in corde tuo: In celum conscendam, super astra Dei
exaltabo solium meum. Sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis.
Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo.
Verumtamen ad infernum detraheris, in profundum laici et cet.
Item in Eze. XXVIII sic habetur de eo: Tu signaculum similitudinis,
plenus sapientia, perfectus decore, in delitiis paradisi Dei
fuisti. Omnis lapis pretiosus operimentum tuum et cet. usque ibi:
|
|