Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 211


omnino declinare a medio, et non agere opera virtuosa.
Ipse ergo principatus quodammodo inducit hominem
ad bonitatem, et ad iustitiam. Studiosiores igitur
sunt potentes, quam divites: quia coacti sunt intendere circa
opera potentatus, quae debent esse bona et studiosa. Secundo
potentes sunt magis temperati quam divites. Nam
cum quis dat se exercitio, retrahitur ab ocio: et cum dat
se uni operi, retrahitur ab alio. Divites ergo si non abundent
in civili potentia, et non cogantur intendere operibus
iustitiae, vacant ocio, et de levi inclinantur, ut dent
operam rebus venereis, et fiant intemperati. Potentes vero
et principantes, quia oportet eos intendere exterioribus
curis, retrahuntur, ut non omnino possint vacare venereis.
Quare contingit potentes magis esse temperatos,
quam divites. Tertio potentes minus contumeliosi sunt,
quam divites. Ideo scribitur 2. rhetor. si potentes iniuriantur,
non iniuriantur in parvis, sed in magnis. Potentes
enim existentes in principatu, quia sunt in loco magno
honore digno, non tendunt nisi in magna et in ardua.
Ideo si contingat eos aliis iniuriari, non iniuriabuntur in
parvis, sed in magnis. Non enim curabunt facere parvam
offensam, sed vel in nullo damnificabunt alios, vel
inferent magnum damnum. Mines igitur sunt contumeliosi
potentes, quam divites: quia quamlibet contumeliam
inferre non curant, sed solummodo contumeliosi
in magnis. Mores divitum omnino peiores, quam
mores nobilium, vel potentum. Ideo divitiae, si eas non
concomitentur potentatus et nobilitas, ut plurimum magis
reddunt hominem infelicem quam felicem. Qui enim sic
dives est, quod nec est nobilis, nec est aliquo potentatu,
ut plurimum est intemperatus, et insensatus felix, vel est
insensatus fortunatatus. Dives enim si non sit nobilis, et
non processerit ex quodam genere antiquo et honorabili,
sed sit nuper ditatus, dicitur esse insensatus felix, quia
aescit uti divitiis, quae sunt organa ad felicitatem. vel

Torna all'inizio