Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 474


SED CONTRA est quod dicitur in definitione ordinis in littera posita, quod ordo
est multitudo caelestium spirituum qui conveniunt in naturalibus datis, et in
muneribus gratiae. Ergo videtur quod etiam per naturam sit distinctio ordinum.
Praeterea, ubicumque est diversitas gradus secundum superius et inferius, ibi
est diversus ordo. Sed a principio creationis ante infusionem gratiae, si in gratia
creati non sunt, fuit in eis gradus superior et inferior, secundum quod quidam
erant subtilioris essentiae, et perspicacioris intelligentiae, ut supra dictum
est. Ergo videtur quod a principio creationis fuerint in eis ordines distincti.
Solutio
Respondeo dicendum, quod donum gratiae est perfectivum naturae; et ideo
distinctio ordinum est per diversum donum gratuitum sicut per principium formale,
et per diversum donum naturale sicut per principium quasi materiale et
dispositivum: unde definitio ordinis utrumque complectitur, comprehendens
principia materialia et formalia. Sic ergo quodammodo a principio creationis
fuit distinctio ordinum, non tamen secundum ultimum complementum.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod etiam in natura angelica est quaedam deiformitas,
secundum quod prima et nobilior est inter naturas creatas, et magis
accedens ad similitudinem divinam, secundum proprietates naturales; sed completa
deiformitas est per dona gratuita.
Ad secundum dicendum, quod in Angelis ante infusionem gratiae erat etiam
dilectio et cognitio naturalis, a cuius ardore et plenitudine possent dici
Cherubim et Seraphim, quamvis non secundum completam rationem.
Ad tertium dicendum, quod homines nostrae hierarchiae, omnes sunt unius speciei
et naturae formaliter: unde tota diversitas individuorum in eadem specie
causatur ex principiis materialibus: et ideo secundum naturam non est distinctio
ordinis in nobis, sed secundum potestatem gratis concessam. Nec oportet
quod in omnibus nostra hierarchia cum caelesti conveniat, etsi eam secundum
modum suum imitetur.
Ad quartum dicendum, quod si Angeli haberent naturalia tantum, adhuc lumen
unius excederet lumen alterius; et ita posset esse aliqua illuminatio et perfectio,
sed non complete.

Torna all'inizio