Guido Aretinus: Liber mitis

Pag 120


medicinae; quod si esset, tunc non esset opportuna alia medicina nec etiam contra humores innaturales. Quod qui vult certificare, prius perfectam simplicium noscat cognitionem. Item idem medicamen elegerunt quidam ad purgandum humorem innaturalem cum febre et sine febre. Item idem in continua et interpolata, quae sunt eiusdem speciei. In omni morbo sit diversificandum medicamen secundum diversitatem causae, speciem passionis, locum in membris et conditiones exteriores, quae rectificant operationes. Verbi gratia, benedicta principaliter
purgat flegma, unde competenter datur laborantibus superabundantia naturalis flegmatis sine febre. In cottidiana vero de humore eodem minime vel raro et nisi multum frigidis de natura. In tertiana <et> interpolata competenter purgamus cum diaprunis, diaceraseos, electuario de suco rosarum, nisi sit in tempore fervido nimis et ad acumen nimium
accedere videantur. In continua vero numquam, sed leniori utendum medicamine, quod purget infrigidando, ut trifera saracenica acuta cum reubarbaro vel mirobolanis citrinis, et aliqua leni decoctione, de quibus plenarie deorsum determinabo. Ergo purgas coleram vel flegma alicubi non ubicumque, sed ubi convertuntur [103vb] materiae et mutantur in aliam habitudinem, converti debent medicamina et mutari. Unde quia in continuis omnibus secundum
plus et minus humores propter inflammationem et adustionem, quam recipiunt, in colericam habitudinem transmutantur, et ideo in omnibus continuis vides, quod auctores ad purgandum, qui recte sapiunt, apponunt aliquod colagogum non praetermittentes naturam intrinsecam materiei propriae. Nam nos quandoque purgamus vitium <unum> ab unitate materiei et formae, quandoque unum ab unitate materiei diversum tamen diversitate formae, quandoque diversum diversitate materiei unum tamen identitate formae, quandoque diversum utroque modo; et haec diversitas in
materia et forma quando<que> est ibi actu, et tunc illa non dicuntur proprie unum, nisi aggregatione ut in colera, quandoque ibi partim actu et partim potentia, ut in flegmate salso. Exemplum primi est flegma naturale, nam secundum formam omnia flegmata naturalia communicant, et in naturis intrinsecis materierum non est diversitas. Exemplum est secundi quartana facta de colera naturali mutata in melancoliam propter adustionem, Dico, quod haec melancolia
cum prima colera communicat in materia, differt autem in forma, unde in purgatione eius sunt apponenda diversa medicamina.

Torna all'inizio