: Chronicon Novaliciense

Pag 324

APPENDIX


de tali facto. Quod scelus credimus condolere Omnipotentem
trinum et simplicem clavigerumque caelestem cum omnibus
sanctis. Quin etiam cupimus esse devulgatum presentię vestrae
maiestatis, quod aut per vestram benignitatem sanctus stabilis
manebit locus et firmus, aut prorsus ab ipso Arduyno erit destructus
et a nobis relictus, quod prohibeat rerum Conditor. Idcirco
assiduis precibus minime desistimus fundere vota, ut vestras
mittatis sanctisimas elementorum notulas sanctisimo imperatori,
quae resignent illi qualiter res gestę fuerint inter prescriptum
marchionem et nostrum patronum, quoniam adeo ad
nihilum sumus redacti, ut nemo nostrum neque palam audet inde
verbum dicere, neque ad cortem ire ob metum iniqui hostis.
Insuper posscimus te illum taliter supplicare, ut si gratia Dei cupit
habere eternumque imperium superni Regis si gestit participare
cum angelis, reddet abbati ac monachis totam tellurem ad
ipsum cęnobium pertinentem, cum famulis ac rebus ibidem attinentibus
ac dicet effero comiti quod si amplius intromiserit se
de prediis ipsius monasterii, in perpetuum minime ipsum habebit
amicum nec dominum. Deinde supplices exoramus benivolam
munificentiam vestrae ditionis quatenus ex parte vestri et
per vestros legatos talem illi transmittatis comiti anathemationem,
quod si amplius contra voluntatem cęnobitarum tenuerit
predia ipsius loci, condempnatus et anathematus permaneat in
aeterno Tartari igne. Quod superest, manifestare ac promere gestimus
summe maiestati vestrae, o prepotens presul universę
sanctitatis et facundie, quod semper expectavimus quo mundi
plastes Dominus tribueret talem patronum apostolicę Ecclesię
qui ritu antiquorum patrum sanctam regeret Ecclesiam, per
quem salus ac recuperatio nostre egestati veniret cęlitus, quod
credimus fore concessum, quandoquidem candida fama pervenit
ad nostras aures, nuncians nobis famulis tuis quod nec munere
placatus, neque timore perterritus usquam recesseris a veritate
iuditii, quod est sanctisimum omnium rerum. Nec te latere
volumus, sancte pater, quod quidam senex, sanctimonialem
habitum ab infantia gerens in ipso coenobio, dum quadam nocte,
solito more, intraret in eclesiam, causa orationis, repente insolitus
sopor oppressit eum qui, ut ipse referit, per visionem vidit
quendam virum, candidis vestibus indutum, in leva manu gerentem
auream pugillarem, in dextera vero argenteam crucem,
de qua ter percutiens capud ipsius senis, a somno eum excitavit,

Torna all'inizio