nunciatus, nec absque maxima potuimus
animi turbatione transire, quod in statu minus
prospero contigerit infortunium mortis ejus.
Erat enim nostri propositi sicut tibi credimus
non ignotum, si ulteriorem dierum terminum
sibi Dominus indulsisset, ipsius nobiscum habere
praesentiam, ut suo provideremus statui condecenter.
Sed quia, ut Domino placuit,
nostro desiderio est sua vita sublata, propositum
quod ad ipsius honorificentiam puro compatiebamur
affectu convertere volumus ad comoda
filiorum. Quia igitur duos filios suos,
quos audivimus esse Venetiis, nobiscum volumus
habere praesentes, mandamus devozioni
tuae, quatenus ita studeas ordinare, quod eosdem
pueros habeas et ad praesentiam nostram
ducas, erga quorum educationem pariter
et profectum paternam nos gerere volumus
voluntatem.
Cap. XVI.
Literae consolatoriae ad quendam de morte filii
sui.
Casus filii tui, quem sublatum de medio
quorundam nostrorum fidelium relazione
perpendimus, ad compassionem doloris
qui paternum pectus everberat, Serenitatis
nostrae clementiam invitavit. Calamitoso
igitur, et tibi et suspiriis dolorosis benigne
compatimur, et doloribus tuis misericorditer
condolemus, tanquam qui a natura innatum
parentibus amorem ingenitum erga genitos novimus,
|
|