Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 198


dixit deos ad quos sermo Dei factus est». Et ideo oportet quod minores, qui ab
eis de fide doceri debent, habeant fidem implicitam in fide illorum, non inquantum
homines sunt, sed inquantum sunt participatione dii.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod determinata cognitio principiorum demonstrationis
ex sensu acquiritur; unde ad eorum determinationem doctrina non
indigemus: et in his principiis homo habet a principio implicitam scientiam
omnium quae sequuntur; habet nihilominus scientiam implicitam in cognitione
alterius scientis, inquantum oportet eum per doctrinam scientiam accipere:
quia oportet addiscentem credere. Et ideo non est simile de scientia et fide:
quia non sunt nobis innata aliqua principia naturalia ad quae possint reduci
articuli fidei; sed tota determinatio fidei est in nobis per doctrinam; et ideo
oportet in cognitione hominis habere fidem implicitam.
Ad secundum dicendum, quod sicut in moventibus invenitur primum movens,
quod est movens non motum; et secundum movens, quod est movens et motum,
post quod est id quod est motum tantum; ita etiam est in regulantibus, quod est
aliquid quod est regulans et nullo modo regulatum; et haec est ratio primae
regulae, et tale est Deus: est et regulans regulatum, et talis regula humanae
fidei est homo divinus: sicut etiam Philosophus dicit in 3 Ethic., quod virtuosus
est mensura omnium humanorum actuum; regulatum autem tantum sunt
ipsi minores.
Ad tertium dicendum, quod sicut homo debet obedire inferiori potestati in his
tantum in quibus non repugnat potestas superior; ita etiam debet homo se primae
regulae in omnibus commensurare secundum suum modum; secundae
autem regulae debet se homo commensurare in his in quibus non discordat a
prima regula: quia in his in quibus discordat, iam non est regula; et propter
hoc praelato contra fidem praedicanti non est assentiendum, quia in hoc
discordat a prima regula. Nec per ignorantiam subditus excusatur a toto: quia
habitus fidei facit inclinationem ad contrarium, cum necessario doceat de
omnibus quae pertinent ad salutem, 1 Ioan. 1. Unde si homo non sit facilis
nimis ad credendum omni spiritui, quando aliquid insolitum praedicatur, non
assentiet, sed aliunde requiret, vel Deo se committet in eius secreta supra suum
modum non se ingerendo.
Ad quartum dicendum, quod ad hoc datum est hominibus facere miracula, ut
ostendatur quod Deus per illos loquitur. Nec oportet quod in tali homine revelationem
habente aliquis suam fidem implicet, quousque talis homo ad eius
notitiam deveniat vel divinitus, vel per famam humanam.

Torna all'inizio