omnibus habitantibus in domo quod per hoc bone opinionis 
odor suavis longe lateque fundatur. Quapropter.» 
«Tanta vos scientia divina sapientia replevit, quod urbem 
Romam regere atque gubernare sciretis, et etiam in gravibus  
alicui consilium inpertiri possetis. Cuius rei causa.» 
«Quia vos nosco in omnibus sapientem et in rebus agendis  
providum et discretum ad vos tamquam dominum recurrere  
non dubito consilium et vestrum auxilium humiliter  
inplorando. Quocirca.» 
«Tanta est vestre sapientie profunditas et verborum suavium  
dulcedo quod non a remotis presenti epistola exordiri oportet 
quoniam ex vestra discretione paucissimus verbis colligitis  
plura. Quapropter.» 
«Vestre sapientie odor iam est longe lateque diffusus et  
velut aromatum fumus ad potentum nares devenit. Unde  
debetis summo conamine niti ut de bono in melius dante  
Domino augmentari possitis. Quam ob rem.» 
14 Sic potest aliquis exordiri quando scribit amico suo: 
«Quia de vestra plurimum amicitia confido vestrum non 
dubito auxilium implorare' cum ipsum michi fuerit oportunum.  
Quapropter.» 
«Quotiens vestre dulcissime societatis et gaudii preteriti  
inter nos habiti recordor, animus meus gaudio tripudiat  
ineffabile quoniam inter nos dilectio pura vigebat quod  
Pilades et Horestes esse a pluribus videbamur. Quapropter.»  
«De vestre sinceritate amicitie confidens ad vos tanquam 
specialem et amicum karissimum recurro, vestrum auxilium  
confidentius implorando. Quocirca.» 
«Gaudii et letitie olim inter nos habiti recordans, gaudio  
ineffabili exulto, sed postquam de absentia vestra mecum  
tacitus revolvo, totum gaudium vertitur in memorem,
  |  
  |