Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 63


Anticus, Alanicus, Wandalicus Africanusque diceretur, habere agnomina meruit.
Leges quoque Romanorum, quarum prolixitas nimia erat et inutilis dissonantia, mirabili
brevitate correxit. Nam omnes constitutiones principum, quae utique multis in voluminibus
habebantur, intra duodecim libros coartavit eodemque volumen codicem
Iustinianum appellari praecepit. Rursumque singulorum magistratuum sive iudicum
leges, quae usque ad duo milia pene libros erant extensae, intra quinquaginta librorum
numerum redegit, eumque Codicem Digestorum sive Pandectarum vocabulo nuncupavit.
Quattuor etiam institutionum libros, in quibus breviter universarum legum textus conprehenditur,
noviter conposuit. Novas quoque leges, quas ipse statuerat, in unum volumen
redactas, eodem codicem novellarum nuncupari sancivit. Extruxit quoque idem
princeps intra urbem Constantinopolim Christo domino, qui est sapientia Dei patris,
templum, quod Graeco vocabulo Agian Sophian, id est sanctam sapientiam, nominavit.
Cuius opus adeo cuncta aedificia excellit, ut in totis terrarum spatiis huic simile non
possit inveniri. Erat enim hic princeps fide catholicus, in operibus rectus, in iudiciis
iustus; ideoque ei omnia concurrebant in bonum. Huius temporibus Cassiodorus aput
urbem Romam tam seculari quam divina scientia claruit. Qui inter cetera quae nobiliter
scripsit psalmorum praecipue occulta potentissime reseravit. Hic primitus consul,
deinde senator, ad postremum vero monachus extitit. Hoc etiam tempore Dionisius
abba in urbe Roma constitutus pascale calculum miranda argumentatione conposuit.
Tunc quoque aput Constantinopolim Priscianus Caesariensis grammaticae artis, ut ita
dixerim, profunda rimatus est. Tuncque nihilominus Arator, Romanae ecclesiae subdiaconus,
poeta mirabilis, Apostolorum actus versibus exametris exaravit.
26. His quoque diebus beatissimus Benedictus pater et prius in loco qui Sublacus

Torna all'inizio