Guido Faba: Epistole

384


numquam potui reperire ad huc, quod vobis mitto per
nostrum nuntium specialiter destinatum; Deum rogans humiliter
et instanter, ut vestis quas inde feceritis faciat vos gaudere
et alias feliciter renovare.
LII.
De filio ad parentes super absolutione amici capti
et noviter liberati.

Letantes letamur summam letitiam nuntiantes, videlicet
quod dominus P. noster consanguineus et precipuus amicorum
qui Mutine captus erat et sub duris vinculis tenebatur, nuper
evasit de carceribus per gratiam Salvatoris, et sanus et hilaris
est in Bononie civitate. Unde hoc duximus ad vestri notionem
merito deducendum, ut nobiscum pariter congaudentes, magnificetis
omnipotentiam Dei patris.
LIII.
Responsiva exultationis.
Quasi vocem de celo audivimus nobis magnum gaudium
nuntiantem de vestra persona laudabili et discreta, que Christi
misericordia misericorditer faciente, nuper esse dicitur de Mutinensium
carceribus liberata. Licet igitur per alios intellexerimus
supradicta, per vos tamen scire cupimus veritatem, vos
affectuose rogantes ut velitis facere, prout decet, quod nos
prossimus ad invicem revidere.
LIV.
Item de filio ad parentes super prosperitate itineris
et continentia salutari.

Reducens ad memoriam laudabiliter preces vestras, que
loco mandatorum debent merito computari, paternitati vestre

Torna all'inizio