Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 318


Ad undecimum dicendum, quod ratio finis proprie respicit motum et operationem,
et ordinem rei ad rem, et non esse rei absolute; unde in mathematicis, in
quibus non est operatio et motus, non invenitur finis, ut dicitur in 3 Metaph.;
et ideo etiam haec ratio procedit secundum illum modum quo voluntas
dicitur intellectui praeeminere.
Ad duodecimum dicendum, quod movere alias vires et non cogi ab obiecto, pertinet
ad voluntatem secundum quod ipsa est primum determinans alias potentias
humanas in ordine ad res alias circa quas operantur, et ipsa non determinatur
ab alio: unde quantum ad hoc ad quod a Deo determinatur naturali inclinatione,
quodammodo libertatem non habet, sed quasi cogitur naturali inclinatione, sicut
respectu beatitudinis, quam nullus non potest non velle. Ex hac autem parte qua
homo ab alio ordinatur, dictum est, quod amor cognitionem excedit.
Ad tertium decimum dicendum, quod amor, proprie loquendo, non est nisi in
illis in quibus est cognitio; sed amoris nomen transumitur ad ea ad quae cognitionis
nomen extendi non potest: quia amor dicitur secundum quod amans ad
rem aliam ordinatur; aliquid autem ad alterum ordinari potest etiam ab exteriori
ordinante; et ideo illa quae ad aliquid ordinantur ab habentibus cognitionem
(quorum proprie est amor, inquantum ex seipsis ad amata ordinantur)
nomen amoris vel appetitus recipere possunt. Cognitio autem dicitur secundum
quod res cognita fit in cognoscente per modum cognoscentis, scilicet secundum
esse spirituale et immateriale. Dispositio autem talis non inest alicui nisi ex
proprietate suae naturae; unde nomen cognitionis ad animalia quae talem
naturam non habent, extendi non potest, ut dicantur insensibilia naturaliter
cognoscere, sicut naturaliter amant vel appetunt.

Torna all'inizio