diversificatur ex diversa ratione luminis, quia lumen est
ratio cognoscendi in omni cognitione tam sensitiva quam intellectiva,
iuxta illud Philosophi, in II De anima , omnia que videntur in
lumine videntur; et ad Eph. 5 [,13] « Omnia que arguuntur a lumine
manifestantur » . Dicimus ergo quod scientia Dei, beatorum
et nostra, est eadem ex parte illa qua habitus est propter ydemptitatem
formalis obiecti, sed est alia et alia propter diversam
rationem luminum, sicut verbi gratia aliquis actus moralis ex
parte actus potest esse idem specie propter idem obiectum formale,
et ex parte qua moralis potest esse diversus specie propter
diversitatem finis; sicut videre corpus Christi vel audire divinum
officium in ecclesia, licet ex parte actus utrumque sit idem
in specie propter idem obiectum formale scilicet colorem et
sonum, tamen ex parte qua moralis potest recipere diversitatem
utrumque eorum, puta si hoc fiat propter devotionem vel fiat
propter aliquem malum finem, silicet propter cupiditatem lucri
sicut facit avarus, vel propter vanam gloriam sicut facit ypocrita.
Nec hoc dico quasi in Deo sit aliquis habitus, quia sicut est sine
qualitate bonus - secundum Augustinum - ita est sine habitu
sciens; sed quia si consideretur per modum cuiusdam habitus
inherentis, sicut dicimus quod non habet diversitatem in specie
ab eo cui inheret.
Hoc etiam addendum est quod Deus et beati non habent
scientiam de Deo secundum quod nos loquimur de scientia, prout
scilicet est quidam habitus quo discurritur de principiis in conclusiones.
Et ideo dicimus quod in theologia, que est prima
scientia simpliciter eo modo quo nos loquimur de scientia, primum
idest Deus absolutissime sumptus est subiectum, quia sine
omni additione specialis rationis quantum est ex parte obiecti;
sed additiones que sunt ibi, sunt ex parte modi cognoscendi,
puta quia Deus scit se infinite, et ilium eundem Deum beatus
|
|