materierum; nonnumquam credunt flegma vel melancoliam propter discolorationem urinae et offerunt oxymel vel aliud vehementer calefactivum, quare vehementer laedunt. Idem faciunt de calidis, quod multotiens accidere considerabis. Sed si secundum haec, quae dixi, carius eris, raro peccabis in eligendo curam et formam operationis. Quare nota pro regula, ne vacillet forma iudicii, quod tres sunt usus, ut [102rb] ait Avicenna in primo hoc libro Canonis, in quibus urina
apparet discolorata et excedunt calida sive calor, et tres, ubi urina apparet colorata; sed rigore dominante primus est, cum colera separatur a viis urinae, convertitur ad partem aliam omnino, quod scitur, quia multiplicantur accidentia colerae in parte illa, et tunc apparet urina alba propter remotionem causae tingentis eam, sicut apparet, cum <humor> rapitur ad caput in frenesi et lethargia; vel quando propter remotionem eius a viis urinalibus vel opilationem nil permiscetur urinae vel minus subtiliter excolatur. Tertio, quando non fortis in crisi mundificat a colerica superfluitate venas omnes et <humor> poterit <ire> ad vias sudoris vel egestionis vel ad partem aliquam, quae sibi magis competere videtur. Causa, propter quam urina apparet colorata et homo laborat de facto, est vehementia doloris ut in colica et arthetica, quare tingitur urina tam in calida <causa> quam in frigida, quare per urinam qualitatem causae tunc non possumus definire, aut propter opitulationem, quae facta <est> in viis, per quas colera recipitur in cysti et descendit ad intestina, quare remanens cum sanguine et urina tingit eam, aut propter debilitatem epatis et suae virtutis defectum, quae inter aquositatem et sanguinem separationem facere non valet, ut accidit in hydropisi frigida et aegritudinibus debilitantibus epar, quoniam in eis est urina similis loturae carnis recentis, vel propter putrefactionem flegmatis, quam recipit ex opilatione in venis. Et haec vobis communiora mihi insufficiant.
<CAPITULUM XXII.> DE AQUIS ET SIRUPIS , QUI PRO POTU COMPETUNT IN ACUTIS
Medicus multum curare debet de potibus, sive sint aquae sive sirupi, qui competunt in acutis contra morbum vel causam morbi vel utrumque, qui contra sitim et fervorem hora qualibet offeruntur. [102va]
|
|