actionibus gratiarum. Ceterum ab Apulo Ungaro fibula mittitur, que terre blanditias delicatas pretendat
et quasi sub quodam affectionis mutue circulo coniunctionem insinuet animorum.
VIII 3
Missus predo pro preda venit in predam, et quem manus Apula contulit, sustulit Anagnina. Nos
autem mittenti ad grates assurgimus, presertim, cum nisus sic gratus advenerit, quod fieri poterat
contentio petitorum.
VIII 4
Placuit excellentie vestre dilectum nepotem nostrum, magistrum I., vestris annumerare devotis,
quod procul dubio placet et nobis, qui prompto desiderio aspiramus ad vestre beneplacitum voluntatis.
Porro, cum debitores simus vobis in multis, solutioni nos promptos offerimus, etsi non, quantum
volumus et debemus, saltem, quantum permittimur et valemus.
VIII 5
Benignitatis vestre gratiam circa magistrum I., nepotem nostrum et consanguineum vestrum, quibus
possumus, prosequimur actionibus gratiarum, parati ad ea, que vestre persone respiciunt commodum
et honorem, presertim, cum interesse vestrum in ipsius utilitatibus prosequamur.
VIII 6
Excellentie vestre ad grates inclino, quia me fecistis participem illius letitie, quam de prosperis Terre
Sancte rumoribus concepistis. Et utinam cepti materiam gaudii felicium augmento successuum
divina clementia prosequatur, ut spem, quam dedit initium, continuata prosperitas ad optatum rei
|
|