: Legenda sanctae Clarae virginis

Pag 2446


De restitutione manus perditae.
54 Perusinus quidam vocatus Bonus Iohannes Martini cum suis
civibus contra Fulginates perrexerat. Cumque hinc inde concertatio
incepisset gravis ictus lapidis eius manum dura quassatione perfregit.
Expendit in medicos pecuniam multam sanitatis amore; sed
nullo potest medicinali suffragio in tantum iuvari, quin ipsam manum
portet inutilem, et ad omne opus penitus impotentem. Dolens
itaque illius quasi non suae dextrae pondus ferre, usu carere, optat
sibi pluries esse truncatam. Audiens vero quae per famulam suam
Claram Dominus dignabatur ostendere, votum vovens , ad sepulcrum
virginis properat, offert ceream imaginem manus, et super tumbam
sanctae Clarae accumbit. Statimque, priusquam ecclesiam
exeat, manus eius restituta est sanitati.
De contractis.
55 Petriolus quidam de castro Bitoniae, trium annorum infirmitate
consumptus, totus fere diutini languoris tabe desiccatus apparuit.
Cuius violentia morbi adeo contractus erat in renibus, ut
curvus semper et ad terram reflexus, vix cum baculo pergere posset.
Explorat pater pueri multorum solertiam medicorum, illorum praecipue
qui fractis ossibus medendi peritiam habebant. Paratus erat
omnia bona sua expendere pro recuperanda pueri sanitate. Cumque
responderetur ab omnibus, nullius artis ope illi morbo posse succurri,
ad novae Sanctae suffragia, cuius audiebat magnalia se convertit.
Portatur puer ad locum ubi pretiosa virginis spolia requiescunt,
et non diu ante sepulcrum iacens, perfectae sanitatis gratiam sumit.
Confestim namque rectus et sanus exurgit, ambulans et exiliens,
et laudans Deum
, et ad sanctae Clarae laudes populum confluentem
invitat.
56 Erat puer decem annorum in villa S. Quirici Assisinatis
dioecesis, claudus ex utero matris suae , tibias habebat exiles, pedes
in transversum iactabat, et tortuose deambulans, vix poterat surgere
cum cadebat. Mater eius beato Francisco pluries eum devoverat,

1



5




10




15




20




25




30

Torna all'inizio