Ioachim de Flore: Dialogi de prescientia Dei et predestinatione electorum

Pag 116


<III.> Incipit sermo tertius.
BENEDICTUS: Quia fundamentum omnium virtutum constat ex his que supradicta
sunt esse humilitatem, quid supra omnes virtutes Apostolus caritatem
predicat et extollit?
IOACHIM: Sicut fructus arboris est summa causa pro qua arbor excolitur et
tamen sine radicibus nec arbor potest vivere nec fructum ferre, sic qui sine
humilitate virtutes congregat in vento pulverem portat
.
BENEDICTUS: Si constet ex his que dicta sunt virtutem humilitatis esse
radicem et fundamentum virtutum, quare non dat Deus hanc virtutem omnibus
hominibus ut salvi fiant?
IOACHIM: Mirum aliquid est in causa. Sicut enim de ceteris virtutibus, cum
assunt homini, elevatur animus eius in superbiam – iuxta illud Apostoli: Ne visio
revelationum extollat me
– ita cum subtrahuntur humiliatur, si tamen non omnino
subtrahuntur, alioquin ex desperatione aliquando deterior fit. Ex qua re
manifeste datur intelligi quod, sicut plerumque nascitur superbia de obtentu
virtutum dum gloriatur homo quia talis est, ita humilitatis virtus de congnitione
oritur proprie infirmitatis. Set ecce duo contraria opposita sibi: si nudatur homo
virtutibus, in presentia Dei confusus stare non potest – unde et per Ioannem
dicitur: Beatus qui custodit vestimenta sua, ne nudus appareat et videant turpitudinem
eius
; si induitur per gloriationem erigitur in superbiam. Ecce pugna, et
maxima pugna! Si enim nudus est, perit quia nudus est, neque enim permittitur
intrare ad nuptias non habens vestem nuptialem ; si autem induitur virtute ex
alto
, ruiturus in profundum erigitur in superbiam. Quid hac pugna difficilius
aut terribilius hoc agone? Set quia ille est auctor victorie qui indicit contra vitia
pugnam – ipse, inquam, qui dicit: Gaudete, quia ego vici mundum –, leve erit
nobis cum adiutorio eius utrumque provide vitare discrimen – si non prius
volumus, ut ita dixerim, extorquere a Deo unde gloriemur quam per longam
patientiam fundamus in solo pectoris nostri humilitatis radicem –, dicendo
cotidie singulus in corde suo: Heu michi quia incolatus meus prolongatus est ;
et illud: Sicut oculi ancille in manibus domine sue, ita oculi nostri ad dominum
Deum nostrum donec misereatur nostri
. Hecque tamdiu debet dicere expectando
celestem consolationem, quousque mereatur audire, non voce materiali set

Torna all'inizio