Boncompagnus de Signa: Cedrus

Pag 174


Item quidam faciunt alphabeta que per medium dividuntur.
et remanet una medietas alphabeti apud depositarium,
et aliam depositor secum portat.
Item deposita sigillorum impressionibus consignantur,
et ita sigillata et superscripta redduntur.
Item quandoque stringitur aliquis digitus, vel pes
pedi supponitur, vel ostenditur anulus vel cultellus aut aliquid
aliud, prout fuit conmuniter ordinatum.
XI.
Narracio auctoris in fine huius operis.
Deo vivo et vero sit laus, quia sex libros huius voluminis
cohoperante sancti spiritus gratia consumavi.
Nunc autem precor omnes et singulos qui emolumentum
percipiunt de hoc labore, ut felicem optent requiem
inventori, quem infiniti scorpiones venenosis caudis pungere
nitebantur, post cuius dorsum canes plurimi latraverunt
set ante ipsius faciem contremuerunt omnium labia invidorum.
De recitacionis tempore.
Recitatus equidem fuit hic liber, approbatus, et coronatus
lauro, Bononie apud sanctum Johannem in monte in
loco qui dicitur Paradisus, anno domini m.cc.xv. septimo kalendas
aprilis, coram universitate professorum iuris canonici
et civilis, et aliorum doctorum et scolarium multitudine numerosa.
De tempore dacionis.
Item datus et in conmune deductus fuit Padue in
maiori ecclesia, in presentia domini Alatrini summi pontificis
cappellani, tunc apostolice sedis legati, venerabilis Jordani
paduani episcopi, Ciofredi theologi cancellarii mediolanensis,
professorum iuris canonici et civilis, et omnium doctorum
et scolarium Padue commorancium, anno domini m.cc.xxvi.
ultimo die mensis marcii.

Torna all'inizio