debilitat fortem, multiplicat diminutum et diminuit multiplicatum,
corroborat cor timidi et inducit roborem in corde
robusti, et sic sunt omnia negocia causata a suis causis, que
a suo rectore reguntur.
Dixit ei D[imna]: Scire debes quod inimicicia quam tibi
fert leo non est propter aliquid eorum quod dixisti, sed ex
propria perditione et cordis nequitia que sunt in eo; principium
ei est mel dulce, finis vero venenum mortiferum. Dixit
ei Senesba: Iam credo verbum tuum et verum est, quia gustaui
illud mel et sapuit dulce palatui meo; nunc vero video
me peruenisse ad venenum quod dixisti. Nisi fuisset appetitus
et concupiscentia, non stetissem cum leone, cum ego
comedam herbas, ille vero carnes. Sed appetitus meus et
concupiscentia mea proiecerunt me in hunc laqueum, et
accidit mihi quod accidit apibus, que, cum ingrediantur flores
qui aperiuntur in ortu solis et clauduntur in occasu eius,
placet eis stare ibi tota die, quod obliuiscuntur exire donec
flores clauduntur in sero, et remanent ibi. Ille qui non est
contentus de modico huius seculi, sed sequuntur eius oculi
vanam gloriam, nec saturatur, nec respicit quod est ante
ipsum et obliuiscitur futurorum, est sicut musca cuius appetitus
non saturatur in arboribus aut plantis, et vadit ad
sugendum liquorem exeuntem de auricula elephantis, donec
percutit ipsam, et moritur ibi. Qui vero prestat consilium
et delectationem, et fatigat personam suam pro eo qui non
recognoscit, est sicut reuelans secreta hominum surdo qui
non audit. Dixit ei D[imna]: Relinque hec verba et pro te
quere liberationem. Inquit ei Senesba: Quod consilium habere
potero, si me interficere voluerit? Ego quidem bene
cognosco mores et consilium leonis, qui, si optaret mihi
|
|